Papias: Ars Grammatica

Pag 239


5 "Mecum" quoque, "tecum" et similia, ut quidam dicunt, encletice
proferuntur, ne putentur aduerbia. 6 Per appositionem
ergo iunguntur omnibus casualibus, et in duobus tantum casibus
apud Latinos, id est accusatiuo et ablatiuo, et secundum Grecos
genitiuo, ut "crurum tenus"; per compositionem uero nominibus
uel uerbis seu participiis, per casus et tempora, ut "iniustus",
"exeo", "adustus". 7 Cum aduerbiis quoque componitur ut "desubito",
"dehinc"; coniunctioni et ceteris non preponitur (nam
"absque" deriuatiuum est aduerbium); et transit in eandem partem
cum qua componitur, ut "inficio" uerbum est. 8 Loco etiam
coniunctionis causalis accipi solet, ut "per desidiam nascitur uitium"
(id est "causa desidie") et "propter te" et "ob augurium" et
"qua de re"; loco etiam aduerbii, ut "perpulcher". 9 Prepositiones
apud Grecos sunt XVIII, quorum si sequimur auctoritatem, omnes
sunt primitiue nichilque certum per se posite significant;
quales sunt apud nos omnes pene monosillabe, "ad", "ob", "per",
"pro", "pre", "a", "ab", "abs", "cum", "de", "e", "ex", et quedam

Torna all'inizio