Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 996


Secundus vero gradus mendacii consideratur sine additione vel diminutione.
Sed quia in quolibet genere peccati gravius est peccatum quod ex habitu procedit
inquantum ex libidine maiori fit; ideo in quarto loco ponitur mendacium
quod fit ex libidine mentiendi; quia unicuique habenti habitum delectabilis est
operatio secundum proprium habitum. Quinto vero loco ponitur mendacium
quod non videtur ex habitu procedere, sed ex intentione alicuius finis extranei,
quae tamen mendacium non aggravat nec alleviat, sicut quod fit ex intentione
placendi vel delectandi.
Tertius gradus est in quo consideratur quantitas mendacii diminuta ex aliquo
adiuncto, quod est intentio utilitatis, quae tanto magis alleviat, quanto damnum
est gravius quod vitatur; et ideo in sexto loco ponitur mendacium quod fit ad
vitandum sublevationem pecuniae: septimum mendacium quod fit ad vitandum
occisionem: octavum ad vitandum deturpationem libidinis, quod propter propinquitatem
consensus vix sine peccato esse potest.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ille qui disputando falsum loquitur, quamvis
scienter, non mentitur, nisi asserendo dicat: quia non ex sua persona falsum
illud enuntiat, sed gerens personam veritatem negantis.
Ad secundum dicendum, quod distinctio istorum graduum et ordo accipiuntur
ceteris paribus; unde in aliquo casu illud quod est secundum, potest esse primum;
et sic de aliis est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis mendacium officiosum habeat plus de ratione
mendacii quam iocosum, inquantum habet plus de assertione; tamen officiosum
habet minus de malo ratione utilitatis adiunctae; et ideo est minus peccatum.
Ad quartum dicendum, quod, sicut in lib. 2, dist. penult., qu. 1, art. 2, in corp.,
dictum est, non omne peccatum quod fit ex electione habitus, est peccatum in
Spiritum Sanctum; alias non esset speciale genus peccati; et ideo hoc mendacium
quod fit ex mentiendi libidine, cum procedat ex inclinatione habitus, et non
ex rebellione voluntatis ad aliquod eorum quibus a peccato liberamur, quod est
proprium peccati in Spiritum Sanctum, non erit peccatum in Spiritum Sanctum.
Ad quintum dicendum, quod immunditia corporalis hic intelligitur quae habet vicinitatem
ad peccatum, ratione cuius maius damnum reputatur quam corporis mors.
EXPOSITIO TEXTUS
«Ne pro corpore alterius animam suam occidat». Quod sic vitari potest secundum
Augustinum in lib. De mendacio. Si enim aliquis ad mortem quaeratur,
simpliciter nobis interrogatis de eo sine loci determinatione, respondendum
est, quod eum non prodemus, etiam si oporteat nos tormenta sustinere: pro quo
facto quemdam episcopum laudat. Si autem interrogamur, utrum sit in illo loco
determinato, respondendum est: scio ubi est, sed non dicam.

Torna all'inizio