Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 266


pape plurimum displicere et Romane ecclesie non modicam iacturam inferre, Deum et Alexandrum
papam in hac parte reueritus, imperatoris filiam in uxorem et eius pacem recipere
noluit. Quod factum imperator egre tulit et multum ad animum reuocauit. Sed non multo
post imperatoris filia est defuncta.
Adueniente autem estate, Philippus Coloniensis archiepiscopus cum quibusdam principibus
Alamannie et magna multitudine strenuorum militum per montana Cumarum Italiam
intrantes, imperatori succurrere festinabant. Quo cognito, imperator eis obuiam perrexit,
et simul cum illis uersus partes Mediolani ad deuastandum eorum segetes ire disponebat.
Quo audito Lombardi, licet omnes suos nullatenus expectassent, imperatori obuiam ire ceperunt.
Cumque exeuntes quoddam nemus, ex insperato imperatori, qui militares acies iam
ad bella parauerat, subita occurrisent, cum illo ceperunt habere conflictum. Sed quia non
multi adhuc de Lombardis conuenerant, primo sunt ab imperatore in fugam conuersi. Pedites
uero Mediolanenses cum paucis militibus, qui circa carruciam erant, fugere non ualentes,
simul conglomerati stare ceperunt. Imperator autem uidens Lombardos milites aufugisse,
pedestrem multitudinem, que remanserat, credidit facile superare. Cumque congregata
sua militia super eos uellet irrumpere, illi oppositis clipeis et porrectis astis ceperunt
eorum furori resistere, et ad se uenientes animose repellere. Cumque conflictus iste inter
imperatorem et Lommbardos pedites aliquandiu perdurasset, Lombardi, qui fugerant, resumptis
uiribus, et aliis, qui de nouo uenerant, sociali, ad pugnam sunt animose reuersi, et
simul cum suis peditibus super imperatoris exercitum impetum facientes, ipsum in fugam
unanimiter conuerterunt. Lombardi autem fugientes Theutonico usque ad uicinum fluuium
insecuti, multos eorum cedentes gladio, plurimos in flumine submerserunt. Deinde reddeuntes
ad castra, magnam imperatoris et exercitus eius suppellectilem occupauerunt, et
sic tanta potiti uictoria, circa Papiam castra metati sunt. Sed quia uictoria solet elationis
spiritum uictoribus ministrare, in eodem loco moram facere negligentes, ad propria sunt
reuersi. Imperator autem cum in prenominata pugna uiriliter dimicasset, et fugientium pene
ultimus extitisset, superueniente nocte delituit, et cum aliquantis diebus fuisset absconditus

Torna all'inizio