illud quod dixit Salomon: "Mulierem fortem quis inveniet?".
certe multe mulieres inveniuntur debiles, pauce fortes. una tantum
fuit fortissima. debiles sunt que aut temptacionibus succumbunt
aut peccatis non resistunt aut Deo debiliter serviunt.
fortes sunt que mundum et carnales delicias pro Christi nomine
despexerunt, sicut fuerunt sancte virgines, que pro Christi fide martirium
sunt passe, in numero autem forcium possumus predictam
sanctam Gallam numerare, que, etsi non sit passa martirium,
tamen fecit maius bonum commune, quando scilicet
unam gentem convertit ad Christum. sola autem Virgo beata
fuit fortissima, que invincibilem vicit et omnipotentem superavit,
quando scilicet per suam humilitatem et virginitatem Deum in uterum
suum descendere fecit. circa hec tempora, cum quidam
predones omnes peregrinos ad Apostolorum limina pergentes
spoliarent, Gregorius papa .VIs. eos excommunicavit et cum
nollent desistere, manu armata eos fugavit et multos occidi fecit.
|
|