tabescit in multiplicibus malis. Mutatus est ventus, et hi qui
erant ex parte Ecclesie prosperari ceperunt, quia is qui dormiebat
Iesus surrexit et imperavit ventis et mari, et tranquillitas maxima
facta fuit. Iste vero miser fugatus et asportatus fuit de civitate
Regina latenter, et totus fetidus, excommunicatus et maledictus,
sine confessione, sine communione, sine satisfactione de hoc
mundo recessit, vadens ad diabolum, patrem suum, cuius toto
tempore vite sue fuerat imitator. Sepultus fuit in villa Campagnole
in quodam fossato, sicut de quodam rege Iudeorum dicitur
in Ieremia XXII: Sepultura asini sepelietur, putrefactus et proiectus
extra portas Ierusalem.
Quod Parmenses et banniti de Regio multa mala fecerunt Reginis.
Item millesimo supraposito, scilicet MCCXLIX, Parmenses
cum bannitis Regii combusserunt pontem Sancti Stephani de
Regio et pontem de Porta Bernonis et burgum Omnium Sanctorum
et burgum Porte Bernonis.
De Crustinio quod inundavit et destruxit pontes suos.
Et Crustinium inundavit et destruxit pontes suos et ivit
usque Mutilénam Xa die intrante Iunio.
De domino Symone Iohannis Bonifacii, qui fuit magnus preliator pro parte
Ecclesie tempore magne guerre.
Et eodem anno, in mense Augusti, dominus Symon domini
Iohannis Bonifacii de Manfredis intravit Novem, Arolam et
Sanctum Stephanum, que sunt terre sive ville in episcopatu
Regino. Hic ex parte Ecclesie erat et fuit nobilis homo et pulcher
et fortis, amicus meus et magnus bellator tempore magne
guerre. Et congregati sunt ad eum multi, qui erant amaro animo
|
|