Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 108

Liber II


quatuor in partes distributio, in excogitando quidem apud animum semper est, meo iudicio, proponenda, in scribendo aut dicendo non semper explicanda. Omnes enim virtutes in omnibus commemorare si velim, irridere eos potius, quam laudare videamur. In milite enim religionem, in sacerdote bellicam disciplinam laudare non convenit. Videndum autem est, ut singularem virtutum partes notas habeamus, ne quid quod in illis laudabile sit, praeterire possimus; et quae unius virtutis propria sunt, aliis tribuamus, ut si quis opum distributionem aut incommodorum tolerantiam prudentiae ascribat aut consilium in rebus gerendis modestiae ac temperantiae. Neque vero existimemus eum qui doctus non sit, prudentem aut sapientem aut bonum virum appellari non posse, sed qui ita sit affectus, ut multarum rerum usum habeat, multa ab eo extent vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute, ut de Catone scribit Cicero, eum appellare sapientem non dubitemus. In iustitiae partibus quaedam nostra aetate laudantur, quae veteres non commemorabant. Et observantia in Deum ac religionem nostram et obedientia in sacerdotibus praesertim ac religiosis viris magnam, si assit, laudem affert; si absit, summam vituperationem. Quid pars illa liberalitatis, quae egenis succurrit, nobis

Torna all'inizio