Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 10


per medium gremium terre nostre seipsum infundens Mediterraneum
nobis mare constituit, per intrinsecas mundi partes a nobis nauigabile,
ut uidemus. Quod licet ab ipso loco infusionem recipiat,
effusum litoribus Siriis clauditur, in quibus ciuitas Acon nostros
potissime recipit nauigantes. Hunc locum angustum a quo primum
hoc Mediterraneum mare dilabitur nostri hodie nauigantes
Strictum Sibile nominant siue Secte, et locus ille in quo predicte
columpne Herculis sunt affixe dicitur Sarracenica lingua Saphy,
quidam locus a quo sufficit ultra non ire.
Obtenta ergo a rege Pelleo Iason nauigandi licentia noua sulcat
maria cum Hercule et suis complicibus. Nauis noua, cuius uela
dum secundus uentus inbuit et eius inflat afflatus, loca Thesalie
cognita deserit ualde cito et ad incognita maris loca citius dissilit
uelocissimuo curso suo. Multis itaque diebus ac noctibus nauigantibus
illis sub ductu Thesalici Philotetis, discrete notantibus stellarum
cursum uisibilium existencium iuxta polum, Maioris Urse scilicet
et Minoris, que numquam occidunt, cum Angue uicino, secundum
posita poetarum, cum stellam illam quam nauigantes Tramontanam
appellant poete dixerunt esse stellam extremam positam in cauda
Vrse Minoris, et Maiorem Vrsam nauigantes ipsi Grecum nominant
et Anguem dicunt esse magistrum - De quibus Ursis, Maiori
scilicet et Minori, Ouidius in secundo libro Methamorphoseos
fabulose commentans dixit Calistonam et Archadem filium suum
has mutatos in vrsas. Vocantur eciam hee stelle Septentrionales
stelle, cum sint vii iuxta axem. De quibus Iuno sic dixit:
Nuper honoratas summo, mea uiscera, celo
Viderits stellas illuc ubi circulus axem
Vltimus inuoluit spatioque breuissimus ambit.
At uos si tangit lese contemptus alumne,
Gurgite ceruleo septem prohibete triones.
Nouerat enim Philotetes stellarum cursus et motum, si aliquis est
in illis tamquam ille, qui nauigationis erat multum expertus. Et
ideo, aura secunda perflante, tandiu recto remige nauigauit donec ad

Torna all'inizio