Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 54


dispositis, Matheus Bonellus Mistretum profectus est, ut eo frumentum
armaque convehi faceret ceteraque oppida sua rebus necessariis
premuniret; recessurus tamen socios suos diligenter premonuit,
ut usque ad reditum suum prudenter et circumspecte se
haberent, neque secretum illis creditum temere publicarent. Si
quid interim preter opinionem cura dignum emergeret, suis eum
litteris evocarent; nam si res exposceret, cum ingentibus militum
copiis sperato citius adfuturum. At illi non eam quam promiserant
super adhibentes diligentiam, secura rei principia periculoso
satis exitu concluserunt. Quidam enim eorum, cum amicissimum
sibi militem eiusdem conspirationis optaret esse participem, quicquid
actum fuerat ei seriatim exposuit, iusiurandumque de non propalando
consilio negligenter omisit, sive fidem illius ex sua metiens,
sive rei periculum, ut minus discretus, parum intelligens.
Sed et tempus ad hoc prefixum reique auctores illum edocens, diligenter
omnia perscrutantem, demum expertus est verum esse quod
dici solet: "superhabundantem non nocere cautelam". Miles
autem prefatus grates illi referens, quod rem sibi perutilem indicasset,
tanquam ad deliberationem in crastinum postulatis induciis, ad
alterius amici sui notitiam audita protulit, tam horrendurm inquiens
scelus non oportere dissimulando celari; quod si perpetrari
contigerit, perpetuam Sicilie sit allaturum infamiam, nec immerito
Siculos omnes proditores deinceps appellandos. Verum id se
precauturum ne accidat, curiamque quantum mature poterit et
actores sceleris et conspirationis socios edocturum. Ille vero,
cum et ipse de coniuratorum esset numero, proditores eos appellans,
simulabat super hiis se plurimum indignari, laudansque viri
propositum, qui noluisset eorum consentire sceleribus, quam primum
avelli potuit ab eo, Symonem comitem aliosque confederationis
principes adiit, referens quid per sociorum negligentiam
accidisset, hortatusque est eos, ut ea nocte sibi consulerent, nam
ad aures regis in crastino quidquid egerant perferendum. At illi,
rem audientes plenam periculi, cum Matheum Bonellum non pateretur

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio