multo animi merore ad sua paucis galeis comitantibus festinanter 
egreditur; qui dum secus municipium quod dicitur Ducenta 
figeret gressum, a suis ibi omni consulitur instantia quatinus 
priusquam omnibus suis exueretur regia pace summopere 
preveniri studeret. Facta itaque propera ad Regem legatione, rogat 
ea que pacis sunt, eique pro velle suo se penitus subdendum promittit. 
Quibus Rex auditis mox furori suo frenum imposuit, 
terras suas preoccupare desistens; denique describens concordie 
pactum, misit ad eum ut secundum quod ab eo calamo prenotatum 
erat ita illum in pace suscepturus esset, restituens et sibi 
uxorem suam et filium eo tamen interposito tenore: ut dotalia, 
pro quibus ipsi ab eo discesserant, ei restitueret; terrasque 
omnes, quas vi certaminis super eum obtinuerat, 
omnino quietas sibi dimitteret. Verum ille, quamquam de his 
omnibus plurimum aggravaretur, tamen ne suorum omnium 
amissionem incurreret, ad subiciendum se ei, prout ipse mandaverat, 
potius animatur. 
63 
Veniens itaque ad eum, genibus flexis, pedes eius osculari 
voluit; quem cum ille propriis manibus ab osculatione pedum 
sublevasset, orisque sui osculo vellet suscipere, comes prius precatur 
ut eius ex corde indignationem funditus abiceret. Cum 
Rex "ex corde - inquit - abicio". Et ille: "Volo iterum, 
ut sicut deinceps famulatus fuero, ita me diligas". Cui ille: "Et 
ego concedo. Iterum -ait -istarum sponsionum quas alternatim 
fecimus volo ut testis sit Deus, inter me et te". At ille: 
"Ita - inquit - fiat". Quibus dictis Rex eum statim osculo 
suscepit, diuque in amplexu delectari visus est, ita <ut> ex oculis 
quorundam circumstantium pre gaudio lacrime effundi viderentur. 
/* 
64 
Principem vero in sua pace hoc tenore suscipiendum pepigit, 
videlicet ut si usque ad dimidium mensis Augusti reditum faceret,
  |  
  |