magnificas fimbrias? Dives ille, qui induebatur purpura et  
bisso, sepultus est in inferno. Dina, filia patriarche Iacob,  
antequam egrederetur, ut ait Iosephus, ut emeret ornatum  
mulierum provincialium, virgo permansit; cum autem exivit,  
Sichem filius regis Amor eam violenter oppressit. Holofernes,  
qui sedebat in canopeo quod erat ex purpura et  
auro et smaragdo et lapidibus pretiosis intextum, iugulatus  
est a Iudith, que, cum prius uteretur cilicio, tunc ornatum  
iucunditatis assumpsit. (3) Audi super hoc sententiam sapientis:  
«In vestitu ne glorieris unquam». Et apostolus:  
«Non in veste pretiosa», «nec sit extrinsecus capillatura  
aut circumdatio auri aut vestimentorum cultus». 
XXXVIII 
 Contra superfluum ornatum.  
(1) Attende quid contra superfluum ornatum comminetur  
Dominus per prophetam: «Pro eo quod elevate sunt filie  
Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum  
ibant, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et crinem  
earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum  
et lunulas et torques et monilia et armillas  
et mitras et discriminalia et periscelidas et murenulas et  
olfactoriola et inaures et anulos et gemmas in fronte pendentes  
et mutatoria et palliola et linteamina et acus et specula  
et sindones et vittas et theristra. Et erit pro suavi odore  
fetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium,  
et pro fascia pectorali cilicium».
  |  
  |