Peccatum trahit originem a libera voluntate 			c.90v.b 
peccantis. 
Rubrica XLVII 
Omne delictum trahit originem a libera voluntate peccantis,  
scribente Anselmo, in li. de Peccato ori. : "  Nunquam 
nisi in voluntate peccatum est"  . Et Ambrosius, senciens 
idem, dixit: "  Affectus tuus operi tuo nomen imponet"   . 
Verum, ex dicto Ambrosii, si quis commictit adulterium 
credens facere simplicem // fornicacionem,debet puniri			 c.91r.a 
ut fornicator, non ut adulter; eciam deberet appellari 
fornicacio, non adulterium. Quod tamen a sanctis Doctoribus 
non tenetur. Sed ne Ambrosius, tantus doctor, deliquisse 
credatur, audi Bonaventuram scribentem super secundo 
li. Sentencia. , ubi, aperiens dictum Ambrosii, dixit: 
"  Contingit aliquid nominari dupliciter: uno modo, per nomina 
generalia et, alio modo, per specialia seu magis individua. 
Nomina generalia in moribus sunt bonum et malum, 
specialia vel individua sunt nomina specialium differenciarum, 
ut specialium virtutum et viciorum"  . Cum ergo dicebat  
Ambrosius: "  Affectus tuus operi tuo nomen imponet"  , 
vult Bonaventura quod intelligatur de nomine generali, non 
de speciali vel individuo. Require in eodem li. c. LV plenissime.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |