Non sunt pauci, sed est turba magne multitudinis,
Qui dicuntur amatores esse turpitudinis,
Ab hac lue nos defende, deus fortitudinis!
Hi suadent servos dei abuti ingluvie,
Et ut suggant sepe merum velut guttas pluvię,
Ut cum Loth his castitatis tollantur exuvię.
Haec et alia nefanda sacra refert pagina.
Ne in laqueos venantum cadat nostra anima,
Audiat auris intente scripturarum famina.
Hec amoris nostri causa iussit deus scribere,
Ne tot artibus deceptor possit nos decipere.
Pater noster vult nos esse cum filio liberę .
Monet nos salvator noster per tubas fidelium,
Per se ipsum et per suum sanctum evangelium
Et per eos, qui committunt cum dracone prelium.
Salutaribus preceptis frequenter amoniti
Caveamus tegnas furis nos temptare soliti,
Qui nobis invidet regnum, quo sumus dispositi.
Ad quam partem placet ire, hic datur electio,
Si opprobrium non vultis esse vel abiectio,
Hoc eligite, quod sacra persuadet lectio.
Quid dicturus erit iudex in magno iudicio?
„Non est rectum, quod hic estis inquinati vicio,
Quos purgavi memet ipsum tradens sacrificio.
|
|