Inquantum vero fuit exemplaris respectu nostrarum satisfactionum, debuit
habere magnitudinem excedentem omnes alias satisfactiones, quia exemplar
debet esse praestantius exemplato; et ideo secundum maximam poenarum
debuit satisfacere, scilicet mortem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod passio Christi non fuit satisfactoria ex parte
occidentium Christum, sed ex parte ipsius patientis, qui ex maxima caritate pati
voluit; et secundum hoc fuit Deo accepta.
Ad secundum dicendum, quod vita corporalis Christi habebat quemdam infinitum
valorem ex Divinitate coniuncta, inquantum non erat vita puri hominis, sed
Dei et hominis: et ideo poterat esse sufficiens recompensatio vitae spiritualis, et
praecipue ratione caritatis eximiae ex qua offerebatur.
Ad tertium dicendum, quod in peccato Adae non solum fuit superbia, sed delectatio:
et ideo in satisfactione non solum debuit esse humilitas, quod in
Incarnatione factum est, sed etiam acerbitas doloris, quod in passione accidit.
Ad quartum dicendum, quod quamvis gutta sanguinis quam in circumcisione
fudit, esset sufficiens ad omnem satisfactionem, considerata conditione personae,
non tamen quantum ad genus poenae: quia pro morte ad quam humanum
genus obligatum erat, oportebat quod mortem exsolveret.
Ad quintum dicendum, quod contritio non tantum habet vim ex caritate, sed
etiam ex dolore; et ideo ratione caritatis delet culpam, ratione autem doloris
computatur in satisfactionem poenae.
Ad sextum dicendum, quod aliae poenae quas Christus sustinuit, quamvis sufficientes
essent ad satisfaciendum pro humana natura, considerata conditione
patientis, non tamen considerato genere poenae: quia in poenis illis non continebantur
omnes aliae poenae, sicut in passione mortis continentur.
ARTICULUS 4
Utrum fuerit possibilis alius modus satisfaciendi
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod alius modus non fuerit possibilis. Hebr. 2, 10: «Decebat eum
per passionem... consummari»; dicit Glossa: «Nisi Christus pateretur, homo
non redimeretur».
2. Praeterea, Anselmus in lib. «Cur Deus homo: Non potuit transire
calix, nisi biberet; non quia mortem vitare nequiverit, sed quia aliter mundus
salvari non posset». Ergo videtur quod alius modus possibilis non fuit.
|
|