nobiles nulla habita virtutis ratione. Ita illi, quod risu dignum est,  
usu et obsequio, isti scriptura et cera nobilitatem adipiscuntur. 
25    Barbaris quoque gentibus diversi sunt nobilitatis mores.  
Egyptiis et Siriis nulla habetur, nisi eorum qui militie deduntur,  
qui soli excellunt ac dominantur, reliquis servorum loco habitis.  
At hos omnes constat esse empticios servos, qui postmodum prefecturas 
equitum provinciarumque sortiti usque adeo fortune  
beneficio efferuntur, ut ex eis potentior regnum occupet viribus  
armorum fretus. Teucros insuper et superiores Sarmatas arma nobilitant.  
Nam qui ordines ducunt, ditati prediis, nobiles dicuntur,  
ipsi quoque ex servicio maiori ex parte ad militiam adsciti: pueri  
enim empti pretio militiam condiscunt, in qua excellere parit  
nobilitatem. 
26    Tanta ergo, ut de reliquis sileam, varietas tantaque morum  
inter homines dissensio numquid non cogit fateri nos, quoniam  
tam disparibus modis observatur, nullam esse certam tamquam  
nobilitatis fomulam quam possis amplecti, quoniam, si quid ea  
est, originem aliquam habere fundamentumque stabile ac firmum,  
e quo prodeat, oportet?».  
27    Tum Laurentius: «Licet ea» inquit «pro gentium varietate  
multiplex videatur, omnes tamen, quos modo recensuisti, et esse  
et recte dici nobiles arbitror posse. Nam sicut non omnes leges  
omnibus civitatibus sunt accomodate, sed variantur pro rerum  
publicarum commodis et utilitate, cum que aliis prosunt aliis   
obesse videantur, et tamen legum vim auctoritatemque conservant  
neque propterea non habentur leges quia non omnibus eadem  
conferunt, sic ego Italos, Gallos, Germanos, Britannos, barbaros  
existimo, qui a suis nobiles dicuntur, esse; neque ego nobiliores  
appellabo cives quam rusticanos neque mercatores, qui in sua re
  |  
  |