Cap. X.
Justitiario Terrae laboris, super depositione sua,
ut exigat subventionem a clericis.
Hucusque satis, ut loquamur ad literam,
pacem quaesivimus, gratam nobis et a
cunctis gentibus votis adfectatam, ad
quam per humilitatis et Patientiae holocaustum
recte captandam, praeter sacri Imperii jus
et morem, nostra se pluries inclinavit humilitas,
petitionis suae votum, tanto celerius adeptura,
quanto pax a Petri vicario, cui legatum
pacis hominibus erogandae commissum est, patientius
petebatur. Vulnus enim immedicabile
quod latebat interius, externi curam medicaminis
insensurum, sub mitis medici cura
computruit, et cordis intima, proh dolor,
violenter invasit. Congregavit enim Lugdunense
concilium, quod inviti referimus, Romanus
antistes, per quod ferrum gentibus praebuit:
et quod sedasse debuerat lethale dissidium,
nostris temporibus enormiter incitavit. Restat
itaque mederi per gladium putres partes, et
audacter abscindere, ne subsequenter imputres
per coadhaerentiam putrefiant. Ad salubre igitur
et festinum subsidium procurandum, fidelium
nostrorum omnium promptas exquirimus
voluntates, ecclesiarum potissime, et ecclesiasticarum
personarum quarum profundius
laborat infirmitas, speciale subsidium inquirentes:
quorum vota concurrere manifeste
|
|