Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 74


ut saepe novi, periculum evitabit. Quare digesta convenit medicari, cum digestionem cognoscetis, sicut deorsum proprio capitulo determinatur. Item regula: non datur medicina super ventrem constipatum, quia nonpotens exire multos suffocati non detur nova nec medicina, <quae> multiplicet diversitates diversa in se vehementia recipiens solutiva, quia una de illis prius ventrem solvit quam secunda, et una quaerit exire, antequam altera operetur, una movet humorem ad partem unam et reliqua ad partem aliam, quare sequitur dolor cum tortione vehementi, et haec est ratio, quare reubarbarum et mirobolani male miscentur scammoniae. Item considerandum, an humor sit multus vel paucus, calidus vel frigidus, naturalis vel innaturalis, et quo in loco sit, ut nomine loci non solum unam de quattuor regionibus intellegas, verum etiam membrum, in quo principaliter materia continetur. Verbi gratia, sit humor inferens in capite passionem et in auribus: purgantia humorem ista debent esse lenia, respicientia caput et aures. Alia est enim medicina aurium passionum et alia oculorum, licet utraque istarum passionum sit in capite. Et si humor multus fuerit, quod determinant exuberantia purgationum et multitudo superfluitatum, aggravatio membrorum, [95vb] in quibus materia continebatur, et manifestum impedimentum operationum, prius quidem offerendum fortius solutivum, si virtus corporis poterit tolerare, quae potissime consideranda in omni purgatione. Si vero parum fuerit de humore, et parum et debilius offerendum est solutivum <contra> calidum et frigidum, naturale et innaturale. Si sit humor, determinare debemus, ne uno <solutivo> loco alterius purgando corpori periculum adferatur. Insuper leniori et frigido medicamine purgamus materiam calidam, quia facilius oboedit moribus medicinae, frigidam vero e contrario, unde aegritudines calidae finiuntur tempore brevi, frigidae vero de consuetudine longae fiunt. Item <considerandum>, si de facili vel difficulter solvitur per medicinam, ne, si forte ei, qui de facili solvitur, de medicina multum offera tur, periculum mortis incurrat; vel si ei, qui difficulter solvitur, parum adhibeamus, non solvetur, sed in ridiculum venientes cogemur etiam periculo iterato tribuere solutivum. Quod antiqui vitare volentes ante solemnem purgationem per duos vel tres dies offerebant aliquod solutivum, ut sex pillulas de paulino vel parum electuarii de suco rosarum vel aliud tale, et si videbant, quod de facili

Torna all'inizio