Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 5v


nihil eius minas timeo, cum superioribus indiciis vestris satis mihi persuasum sit vos huiusmodi homines contempsisse, qui se putant milicia vestra aut vi aut metu posse opprimere.
 
De affinitate exemplum.
 
Sepe animadverti, iudices, adversarium meum, propter plurimas affinitates quas cum multis contraxit, in fortunas bonorum civium cum magna superbia invehi: contemnit enim penas et leges, que coercent potentiorum iniurias. Sed non ero similis ceteris, qui timore impediuntur, ne illum in ius vocent. Quum nihil possit esse in civitate pernitiosius, quam iniquorum hominum audaciam impunitate nutrire, facite prebeatis vos acerrimos in hoc iudicio, quales semper fuistis cum de magnis criminibus agitur.
 
Exemplum exordii quando volumus inducere adversarium in contemptum ab inertia.
 
Non satis equo animo possum, iudices, vitam adversarii mei ferre, qui suam inertiam vult apud vos iudicari modestiam, et hoc ipso vobis suadere causam suam iustam esse. Sed nemo est ex familiaribus et necessariis suis, qui non hunc hominem contemnat et abiciat. Videte ergo quid hunc a vobis impetrare conveniat, nunquam ulli se arti honeste addixit, nunquam in arte una homine libero digna versari voluit, et tamen quum, ita sit, non dubitat se a vobis petere, ut vestra eum sapientia absolvatis.
 
Locus desidie.
 
Cum multa sint, iudices, que vel consuetudo civitatis vel ratio ipsa faciat esse reprehenda, certe vita adversarii mei omni contemptu et indignatione videri vobis debeat dignissima, qui, quum ab ineunte etate plurimis atque homestis artibus eruditus fuerit, nunc adeo est desidie et corpori deditus, ut malit per summum dedecus vitam in ocio agere, quam in aliquo honesto negocio versari. Melius non erat, iudices, nunquam tot labores et vigilias in pulcherrimis disciplinis ab ipsa usque pueritia consumpsisse, quam illis preceptis nunquam tot illustrium rerum studia repetere. Considerate nunc que ratione misereri vos eius conveniat, qui nunquam sui misertus est.

Torna all'inizio