venit ad carcerem ad D[imnam], et annunciauit ei omnia que
mater leonis locuta est aduersus ipsum, quando mandauit leo
acta Dimne legi coram ipsa. Adhuc eo loquente, ecce nuntius
iudicis venit ad Dimnam, qui ductus constitutus est coram
exercitu.
Cunque vero congregatus est populus et exercitus, et
Dimna staret coram eis, dixit princeps exercitus Dimne: Iam
patuit mihi factum tuum et verificauit mihi illud qui fidelis
est, nec amplius oportet me inquirere super eo aut plus
inuestigare illud, quia scio quoniam verum est et quia iam
requisiui et inueni veritatem; et nisi quia mandauit rex hoc
fieri, habens miserationem sui populi et exercitus, vtique
iam te iudicassemus iuxta opera tua. Inquit ei Dimna: Audio
verba tua, verba eius in quo nulla est miseratio et bonitas,
nec respiciens factum defraudatum et oppressum nec requirens
veritatem et inuestigans rectitudinem nec examinans
iusticiam, sed duceris post tuum appetitum et intendis interficere
me, cum non sit tibi verificatum de verbis que opponuntur.
Sed nunc conqueror de te, quia impius et prauus non
vult illud quod viri iusticie et rectitudinis volunt.
Et respondens, iudex ait ei: Oportet illum qui ordinatus
est super populo, retribuere viro iusto secundum iusticiam
suam et recognoscere illam sibi et honorare ipsum inde; et
op(p)ortet etiam illum qui ordinatus est affligere peccatorem
propter peccatum suum et flagellare ipsum iuxta suum delictum,
vt reliqui audientes timeant et addant viri iusti et recti
in eorum iusticia et rectitudine. Tibi autem magis expedit
puniri in hoc mundo (magis) quam ad futurum sarcinatus
peccatis accedere. Nunc ergo confitere peccatum tuum et annuncia
delictum tuum, et da gloriam Deo, fili mi, quoniam,
hoc faciens, bonum finem exequeris; liberabitur enim anima
tua ab afflictione futuri seculi, et insurget tibi bona fama, et
omnes bonum de te loquentur, et a multis liberaberis tribulationibus.
Remoue ergo a te friuola verba tua que tu asseris et
non sis de illis qui falsa proponunt, et pone confessionem peccatorum
|
|