n. 79
Respondet Nicolaus magistro Petro de Vinea.
In sororis praemissae suffragium praegnans coloribus
excusatrix venit epistola quam misistis. Quae tanquam
efficientis causae munita praesidiis ad obtinendam de
lite victoriam, multas secum et varias evidentis rationis
allegationes adduxit. In cujus conflictu sic vinci totaliter
reputans, ad vindictam inermis suppliciter dictantis postulat
uterus ut quocienscumque de calamo tenui nudam
ad vos et rudem pariet paranympham, linguae vestrae
suavitas quae necessarios habet in talibus exornationis
amictus, nudum operiat, incoctum quaeso reducat ad
fabricam, scabrositates elimet et emendationis stilo poliat
impolitum. Est enim quae vires mihi modicas minorat
ingenii, laboris assidui taedium, causa praecipua
quae temerariae validitate potentiae nedum ornari quod
dicitur impediti sed dictionem etiam simplicem interdicit,
dum operantis humeris continua fatigatione fragilibus
tam aspero jugo suppositis, vix respirationis hora
conceditur, vix cogitationi tempus ydoneum nisi quod a
furtivo praedone subripitur, operario relaxatur. Sed
tamquam ignis delatus in gremio, quicquid interius forsitan
repentine colligitur, manualis curae perplexitas
ebibit, quicquid temptatio passim pensantis eruptuat,
de quaternionis cura sollicitudo continua, quem mihi rerum
eventus poenalitatis sociavit interpretem, ambitiosa
consumit.
n. 80
Nicolao Petrus.
Quoscumque triumphos de duello dictaminis strenuus
praestoleris athleta, ego tamen etsi fortuna consentiat,
nullam quaero de amicabili dimicatione victoriam, ex
qua certando solummodo reddatur pugil lingua fecundior,
ex qua pugnationis audacia vincendo succumberet,
|
|