Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 48


dominii reservavit, iuramenti transgressor et beneficiorum oblitus, occupare dolo non minus quam
viribus non veretur. Romanos etiam speciales ecclesie filios de matris uberibus muneribus et promissionibus
reddere satagens alienos, Petri sedem evertere minatur et fidem ad gentilitatis ritus subrogare
priores, et velut in templo Domini sedens sacerdotis usurpat officium, absolvere vassallos ecclesie
a vinculo iuramenti presumens et locorum interdicta relaxans, in nostrum et fratrum nostrorum
sanguinem studiis publicis inhiando, sicut clam scripta eius transmissa quibusdam, que ad manus
nostras postmodum pervenerunt, in testimonium reservata et opera publice protestantur, contempti
parentis maledictione notandus, non veritus Absalonis suspendium ad patris solium aspirantis, nec
mandatum advertens in Deuteronomio traditum, quod nolens obedire sacerdotis imperio ex decreto
iudicis moriatur. Licet autem apostolice sedis auctoritas multorum principum et aliorum fidelium
defensione munita satis ad sui presidium et curiosius poterit invocare gladium temporalem, eligentes
tamen iustitiam nostram potius divino examinari iudicio quam vires viribus propulsare, vivifice
lignum crucis et beatorum Petri et Pauli apostolorum capita in die cathedre apostolorum principis
ad eius basilicam fecimus duce Domino, quo decuit, honore deferri, quorum meritis innumera
multitudine congregata ibidem, seminantes in lacrimis offensam ecclesie, messuimus manipulos
gaudiorum. Nam iustitie lator et cognitor, iustus iudex, filii patricide nequitiam et matris innocentiam
examine iusto librans, Romanorum corda ipsius quodammodo versata versutia in matris convertit
affectum, qui ad Christi causam incredibili devotione currentes in votive prosecutionis indicium
et irretractabilis propositi firmitatem proprios humeros de manu nostra crucis caractere munierunt,
generalem indulgentiam de gratia sedis apostolice suscepturi, ea succedente protinus fervoris
instantia, quod non iuvenile robur, non fracta senescentium etas, non mollis mulierum conditio
crucis assumptionem effugeret, sed qui ab homine, per quem scandalum venit, pretio corrupti venerant
in eius favore clamantes, statim mentibus mutatis et linguis contra eundem inter primos reciperent
signum crucis, et properantes ad ipsam populos quasi ad epulas invitatos lapsa manus adhuc
dictis carentes signis non effugiet imponentis. Cuius autem cordis duritiam viscera materna non
moveant vel oculorum non pungant aciem emissa profluvia lacrimarum, cum tam subitum potentie
divine miraculum insperata novitate profluxit? Quis vir non accingatur ad fidei munimentum, ubi
ad arma crucis occurrit intrepide sexus fragilis mulierum? Congaudeat igitur, obsecramus in Domino,
materne letitie devotio filiorum, et contra verum Antichristi prenuntium crucis vos munite
caractere, catholice fidei armatura, ut matris pudorem, quem temerarius violator attemptat, defendat
reverentia filialis, et subtracta Herodis astutia filios orbate Rachelis uterus iterum non deploret.
Quocirca precipimus et auctoritate apostolica mandamus, quatenus de manu dilecti filii .. crucis
signum velitis reverenter assumere, contra dicti persecutoris astutiam fidei prosecuturi negotium
fideliter et potenter. Omnibus enim intentione non ficta prosequentibus causam ipsam peccatorum
omnium, de quibus confessi sunt, de potestate nobis tradita illam veniam concedimus, quam statuit
concilium generale in Terre Sancte subsidium transituris, que pro certo non minus digne confertur,
cum ibi Terre quamvis Sancte queratur redemptio, totius ecclesie libertas et sane fidei
fundamentum.

I 65

Te tacente tua coram nobis opera non tacentur, cum, quotiens successuum nostrorum felix rumor
insonuit, turibulum officiosus sumas et offeras, ut fumigatio calore fumum excuset, dum de manu
tua, que ministerio non vacat, ascendit. Gratulamur siquidem tibi pro veritatis zelo, quo ad ista
moveris, sed potius gaudeas, quia sic Dei nutu tibi disponimus vicinari, quod et de ligno aloe tibi
dare poterimus, de quo sub tectis adoleas, cum in aere tergiversantibus fumum ostendere poteris

Torna all'inizio