per quod ab anima dicitur Angelus differre, quae non intellectu deiformi, sed
per inquisitionem rationis cognitionem habet. Quinta etiam sequitur ex prima:
quia propter hoc quod anima corpori unitur, potest vocem corporalem formare,
non autem Angelus.
Unde patet quod istarum distinctionum prima melior est, quia accipitur secundum
esse animae, quod primum est; secunda autem et tertia accipiuntur penes
virtutem cognoscitivam vel intellectivam tantum, sicut secunda, vel penes intellectivam
simul et sensitivam, sicut tertia. Quarta autem accipitur penes virtutem
appetitivam; quia electio ad appetitum pertinet, ut dicit Philosophus in
Ethicis, per quam anima mutabiliter convertitur. Unde cum appetitiva
posterior sit cognitiva, haec minus valet quam praecedentes. Quinta accipitur
penes virtutem motivam: formatio enim vocis est per motum corporalem membrorum.
Motiva autem posterior est cognitiva et appetitiva; unde minus valet
inter alias.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod differentia non est nobilior genere, sicut natura
una est nobilior altera, vel sicut forma una nobilior est alia: quia differentia
nullam formam dicit, quae implicite in natura generis non contineatur, ut dicit
Avicenna: genus enim non significat partem essentiae rei, sed
totum. Sed dicitur genere nobilior, sicut determinatum indeterminato; et per
hunc modum habere intellectum sic, est nobilius quam habere intellectum simpliciter;
et habere sensum sic, quam habere sensum simpliciter: et ideo anima
et Angelus non conveniunt in eo quod per modum istum est nobilissimum in eis;
unde non oportet quod conveniant in differentia ultima specifica, et ita sint
idem specie.
Ad secundum dicendum, quod in homine est intellectus; non tamen propter hoc
in ordine intellectualium proprie ponitur: quia illa substantia intellectualis dicitur
cuius tota cognitio secundum intellectum est, quia omnia quae cognoscit,
subito sine inquisitione sibi offeruntur: non autem ita est de cognitione animae,
quia per inquisitionem et discursum rationis ad notitiam rei venit: et ideo rationalis
dicitur, quia eius cognitio secundum terminum tantum et secundum principium
intellectualis est: secundum principium, quia prima principia sine inquisitione
statim cognoscit (unde habitus principiorum indemonstrabilium intellectus
dicitur): secundum terminum vero, quia inquisitio rationis ad intellectum rei
terminatur; et ideo non habet intellectum ut naturam propriam, sed per quamdam
participationem. Ratio autem et de Deo et de Angelis dicitur; tamen alio
modo sumitur, secundum quod scilicet omnis cognitio immaterialis ratio potest
dici, prout dividitur ratio contra sensum, et non contra intellectum.
|
|