"  Tre furie infernal di sangue tinte, 					c.99v.b 
che membra feminili avieno e atto, 
e con ydre verdissime eran cinte; 
serpentelli e ceraste avean per crine, 
onde le fiere tempie eran avvinte"  . 
Nunc accedamus ad sensum allegoricum et moralem. 
Iste dicuntur tres sorores, quia, ut scribit Lactancius, in 
li. de Vero culto Dei, // "  sunt tres affectus, qui homines 	c.100r.a 
in cuncta facinora precipites agunt: ira scilicet, 
cupiditas et libido. Propterea poete tres finxerunt Furias 
que exagitent mentes hominum. Nam ira desiderat ulcionem, 
cupiditas opes et libido voluptuosa solacia. Ab ira 
nascuntur expulsiones, iniurie ac bella; a cupiditate fraudes, 
latrocinia et facinora multorum generum; a libidine 
stupra, adulteria et plurime corruptele"  . Hec Lactancius. 
Vel dic, si placet, quod arbitror magis nosci ab intencionibus 
poetarum. Furie dicuntur tres, quia tria sunt quibus 
omnia mala fiunt, prout est mala cogitacio, quam Allecto 
significat, derivata ab "  allicio-cis"  ,quia alliciat, idest provocet  
ad peccata. De Thesyphone et Megera dicitur in capitulis
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |