quam eos qui, rerum externarum cupiditate, nutum
principis observant. At vero infelicem vitam nescio an
infelicior obitus comitetur. Quamobrem, si qui felicitatem
appetunt, non in principatu, sed in virtute et
beata vita collocatam intelligant. Hanc omnes, principatum
pauci adipisci possunt. 5
103 Sed iam tempus admonet, ut ne simus verbosiores.
Hic tamen noster, si - quod sepius suasi - in
otium se literarum liberamque vitam conferret, procul
a publicis curis, que maxime studiis adversantur, sique 10
parvo contentus, quod doctorum hominum virtus requirit,
posteritatis memorie vacaret, tum vere felicis
nomen mereretur. Non tamen vereor, si tranquillioribus
rebus uti unquam licebit, quin quod suasimus, esse
nos aliquando ei persuasuros». 15
Que cum essent dicta et diei estus remissior esset,
discessimus.
Finis
|
|