eius copula pro nulla unquam necessitate discessit. Nec
aliquibus prorsus potuit induci suasibus ad consentiendum, quod suum
monasterium proprias possessiones haberet, quamquam fel. rec. Gregorius
papa, praedecessor noster, de multa indulgentia ipsius monasterii
pie cogitans, libenter illi voluerit, pro Sororum eius sustentatione,
possessiones sufficientes et congruas deputare.
Verum quia magnum et splendidum luminare supprimi non potest,
quin suae radios praeferat claritatis, in ipsius etiam vita multis
et variis miraculis virtus suae sanctitatis effulsit. Nam cuidam de
Sororibus ipsius monasterii vocem, quam a longo tempore quasi omnino
perdiderat, restauravit. Alii, officio linguae penitus destitutae,
loquelam restituit expeditam. Alteri aurem surdam aperuit ad auditum.
Laborantem febre, tumentem hydropisi, plagatam fistula
et aliis oppressas languoribus, liberavit, facto Crucis signaculo super
eas. Quendam Fratrem de Ordine Minorum sanavit ab insaniae
passione.
Cum autem quadam vice oleum in monasterio totaliter defecisset,
ipsa, vocato Fratre qui erat eidem monasterio pro colligendis
eleemosynis deputatus, accepit urceum atque lavit, vacuumque iuxta
fores ipsius monasterii posuit, ut illum idem Frater pro oleo acquirendo
deferret; quem cum vellet ipse apprehendere, invenit eum
oleo, beneficio divinae largitatis, impletum.
Rursum cum uno die nonnisi unius panis medietas pro refectione
Sororum in eodem monasterio haberetur, ipsa medietatem eandem
iussit in frusta dividi et Sororibus dispensari; quam inter manus
frangentis, Ille qui vivus est panis et dat escam esurientibus ,
multiplicavit in tantum, quod quinquaginta sufficientes factae fuerunt
exinde portiones, et Sororibus discumbentibus distributae .
Per haec et alia signa conspicua, suorum, dum adhuc viveret,
innotuit praeeminentia meritorum. Nam et cum in extremis ageret,
candidus beatarum virginum coetus, micantibus coronis ornatus,
in quo una ex ipsis eminentior et fulgidior apparebat, visus est domum
intrare, ubi eadem Christi famula decumbebat, et usque ad
lectulum eius procedere, ac circa eam quasi visitationis officium et
confortationis solamen, quodam humanitatis studio, exhibere.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|