: De paenitentia regum et de investitura regali collectanea

614


episcopia ab antiquis temporibus a solis regibus dentur episcopis, Fortunatus
presbiter est testis veracissimus, qui in carminum suorum libro sic dicit:
Provida disponunt regis solatia plebi,
Pontificem dantis, quem probat alma fides.

Quis vero rex pontificii fuerit, appellatione innotuit subnectendo:
Floreat arce decens rex Hildebertus in orbe.
Item et de Gregorio, qui factor miraculorum in quibusdam martyrologiis vocatur,
ad cives Turonicos prefatur:
Iura sacerdotii merito reverenter adeptus
Nomine Gregorius pastor in urbe gregis.

Et paulo post:
Hic Sigebertus ovans prestanti donat honore.
Iudicio regis nobile culmen adest.

De eodem Bralius episcopus Ysidoro episcopo: Spirituali , inquit, gratia fretus,
spirituali domino, in quo vires ecclesię sanctę consistunt, suggerito, ut, quia Eusebius

metropolitanus noster vita decessit, habeas curam misericordię et hoc filio tuo domino
nostro suggeras, ut talem illi loco preficiat, cuius doctrinę sanctitas cęteris sit vite forma.
Ysydorus rescribens ait: De constituendo episcopo Tarracinensi non eam, quam petis
sententiam regis sensi, sed tamen et ipse adhuc, ubi cercius convertat animum, manet

incertum.

Torna all'inizio