VIIII.
Post hec omnia ad loca Tartarea et ad os infernalis baratri deductus sum, qui similis
videbatur puteo. Loca vero eadem horridis tenebris fetoribusque exhalantibus,
stridoribus quoque et nimiis plena erant eiulatibus. Iuxta quem infernum vermis erat
infinite magnitudinis, ligatus maxima catena; cuius catene alterum caput in inferno
ligatum esse videbatur. Ante os ipsius vermis animarum innumerabilis stabat
multitudo; quas omnes quasi muscas simul absorbebat ita, ut, cum flatum traheret,
omnes simul deglutiret, cum flatum emitteret, omnes in favillarum modum reiceret
exustas. Et tandiu ita fit, quousque purgetur peccatum, unde illa pena est, impleturque
sermo propheticus, vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur. Tormenta
vero, que peccatoribus preparata erant, in circuitu inferni vidi. Dixit etiam michi
apostolus: "In tenebris illis, ubi infernus est, ibi sunt Iudas, Anna, Caypha et
Herodes." Nescio tamen, utrum in tenebris, an in inferno eos positos dixerit. Ita
autem tenebre dense erant et spisse, ut nulla ratione ibi cerni aliquid possit; stridorem
tamen et eiulatum audiebam. Peccatores vero, qui ibi sunt, dixit michi apostolus,
quod non iudicentur, set absque iudicio pereant
X.
Post hec vidi vallem, in qua erat lacus magnus, totus rubicundus acsi metallum
liquefactum, undis valide crepitantibus et nunc sursum, nunc deorsum flammas
emittentem, in quo sacrilegi cremabantur.
XI.
Vidi etiam os putei magnum, flammas emittentem, et nunc sursum, nunc deorsum
descendentem. De quibus audivi apostolum dicentem: "In his incendiis cremantur
symonyaci, qui donum Dei emunt vel vendunt.'
|
|