Salimbene de Adam: Cronica

Pag 83


fuerunt LXXXV viri vestiti ephoth lineo. De quibus habetur I
Reg. XXII. Quod autem dixit Dominus loquens de Hely, I Reg.
III: Incipiam et complebo, verum dixit. Incepit, enim, quando
duo filii Hely uno die mortui sunt in bello, ut habetur I Reg. 4.
Sed complevit, quando Salomon amovit Abyathar a sacerdocio
et posuit Sadoch pro eo, ut habetur III Reg. II. Hoc autem accidit
Hely sacerdoti magno, eó quod noverat indigne agere filios
suos et non corripuit eos
, ut habetur I Reg. III. Amat igitur Deus
iustitiam, amat correctionem, quia iustus Dominus iustitiam dilexit.
Hinc est quod, quia principes Israel populum sibi commissum
non correxerunt, iratus Dominus ait ad Moysen: Tolle cunctos
principes populi et suspende eos contra solem in patibulis, ut
avertatur furor meus ab Israel
, Numeri XXV.
Item, aliquando removetur potior de casali propter offensam
et culpam quam in Deum commisit, ut pates in Iechonia,
de quo ait Dominus, Iere. XXII: Vivo ego, dicit Dominus, quia,
si fuerit Iechonias filius Ioachym regis Iuda anulus in manu dextera
mea, inde evellam eum
. Et infra in fine capituli: Terra, terra, terra,
audi sermonem Domini! Hec dicit Dominus: Scribe virum istum
sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Nec enim
erit de semine eius vir qui sedeat super solium David et potestatem
habeas ultra in Iudá
. Hinc Hely ait, I Reg. II: Si peccaverit vir
in virum, placari ei potest Deus. Si autem in Deum peccaverit vir,
quis orabit pro eo?

Aperiamus cur ista premisimus. Vidi diebus meis multa
casalia destructa in diversis partibus mundi. Et ne longe petatur
exemplum, in civitate Parmensi casale illorum de Cassio, ex
quibus mater mea processit, quantum ad masculos totaliter est
deletum. Casale illorum de Paganis, quos vidi nobiles homines,
divites et potentes, totaliter est destructum. Similiter casale
illorum de Stéphanis, quos in magna multitudine vidi divites
homines et potentes, totaliter avolavit. Quorum exemplo tria
nobis consideranda occurrunt. Primum, quod Scriptura impletur
que dicit, Iob XXXIIII: Conteret multos et innumerabiles et
stare faciet alios pro eis
. Item Baruch III: Exterminati sunt et
ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt
. Item Iob

Torna all'inizio