Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 587


Et hoc deprecamur vestram excellentiam, amantissime fili et preclare rex, pro
Dei amore et ipsius clavigeri regni caelorum, qui solium regni patris vestri vobis
largiri dignatus est: ut secundum promissionem, quam polliciti estia eidem Dei apostolo
pro animae vestrae mercaede et stabilitate regni vestri, omnia nostris temporibus
adimplere iubeatis, ut ecclesia Dei omnipotentis, id est beati Petri apostoli, cui claves
regni caelorum ab omnium opificae facinorum nexus solvendi simulque ligandi attributa
est facultas, in omnibus amplius quam amplius sancta Dei ecclesia exaltata permaneat
et omnia secundum vestram pollicitationem adinpleantur; et tunc vobis in
caelestibus arcibus adscribitur merces et bona oppinio in universo mundo. Et sicut
temporibus beati Silvestri Romani pontificis a sanctae recordationis piissimo Constantino,
magno imperatore, per eius largitatem sancta Dei catholica et apostolica Romana
ecclesia elevata atque exaltata est et potestatem in his Hesperiae partibus largiri
dignatus, ita et in his vestris felicissimis temporibus atque nostris sancta Dei ecclesia,
id est beati Petri apostoli, germinet atque exultet et amplius quam amplius exaltata
permaneat, ut omnes gentes, quae hec audierint, edicere valeant: ‘Domine, salvum
fac regem, et exaudi nos in die, in qua invocaverimus te; quia ecce novus christianissimus
Dei Constantinus imperator his temporibus surrexit, per quem omnia Deus
sanctae suae ecclesiae beati apostolorum principis Petri largiri dignatus est’. Sed et
cuncta alia, quae per diversos imperatores, patricios etiam et alios Deum timentes
pro eorum anime mercedae et venia delictorum in partibus Tusciae, Spoletio seu
Benevento atque Corsica simul et Savinensae patrimonio beato Petro apostolo sanctae
que Dei a et apostolicae Romanae ecclesiae concessa sunt et per nefandam gentem
Langobardorum per annorum spatia abstulta atque ablata sunt, vestris temporibus
restituantur; unde et plures donationes in sacro nostro scrinio Lateranensae reconditas
habemus. Tamen et pro satisfactione christianissimi regni vestri per iam fatos viros
ad demonstrandum eas vobis direximus. Et pro hoc petimus eximiam praecellentiam
vestram, ut in integro ipsa patrimonia beato Petro et nobis restituere iubeatis. Et
dum omnia per vestrum congruum dispositum sancta Dei ecclesia effectum susceperit,
ipse princeps apostolorum beatus Petrus ante tribunal omnipotentis clementiam pro
vestra sospitate atque longevitate et exaltatione a Deo confortati regni vestri deprecetur
maiestatem.
Opere enim direximus apud vestram eximiam praecellentiam, id est reverentissimum
et sanctissimum fratrem nostrum Philippum et Andream episcopos seu
Theodorum ducem nostrum, quibus et in ore posuimus, ut vestrae a Deo protectae
excellentiae minutius enarrare debeant. Quibus et eis in omnibus credere debeatis,
et solite benignae eos suscipere iubeatis pro amore fautoris vestri, beati Petri apostoli,
ut, dum ad nos reversi fuerint cum effectu causae, ante confessionem ipsius Dei
apostoli cum omnibus episcopis et sacerdotibus atque cuncto clero, senatu et universo
nostro populo pro vestra sospitate atque longevitate et exaltatione regni vestri Domino
fundere valeamus praeces, ut aevis temporibus eximietatem vestram conservare dignetur
ad exaltationem spiritalis matris vestrae, sanctae Dei Romanae ecclesiae, et, sicut
terrena gaudia largitus est, ita et celestia tribuat sempiterna.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio