hilla/le diminutivum, id est parva salsicia. Hic hilus vel hoc hilum quod ad haberet fabe vel medulle pene inde componitur; hic et hec exhilis et /le, id est tenuis. Item antiqui dicebant hillus/a/um, id est ullus, a nisi et illud sincopatur et dicitur hoc nil et inde hic et hec et hoc nichil, da niente, et nichilipendo/is, verum que omnia recipiunt aspirationem in compositione. 31. Himnio/nis, cum suis compositis, e quorum est hoc hydias-dis quodam signum celeste et dicitur ab hyacos grece et latine pluvia quia ortu suo pluvias facit. Hinnus, id est laus dei cum cantico; hinnista qui canit himnos et similia. Hyspanus rex quidam fuit a quo Hyspania dicta est. Herma, ymago vel statua Mercurii et dicitur ab hoc nomine hic Hermes/nis vel tis, id est Mercurio et dicitur ab hermene grece et latine interpretatio, inde hec hermenia, id est interpretatio et facit genitivum herminias, secundum grecam declinationem, et cum dicitur liber per iherminias, est genitivus grecus et est sensus, id est liber interpretationis. Greci enim carent ablativo et ideo ponunt suas prepositiones cum grecis, nam /peri/, id est de prepositio greca. 32. In hoc nomine dialetici multum errant facientes de duabus dictionibus unam, et contra corrupte scribunt; Hermes componitur cum frodita quod est Venus et dicitur Hermafroditus filius Veneris et Mercurii, vel hermafrodita ille in quo uterque sexus reperitur. Hystoria dicitur ad hystorim quod est videre vel cognoscere. Antiquitus enim nulli licebat scribere nisi qui interfuisset. Hex dicunt greci sex et componitur cum metrum et dicimus hexameter/a/um quod constat ex sex metris vel pedibus. 33. Hic hesperus, id est stella occidentalis que in vespero post solem apparet et dicitur ab hespera grece latine hora que est inter diem et noctem, inde hec hesperia/e, id est hyspania ; dicitur contra Ytalia ab Hespero, fratre Athalantis qui pulsus a germano Ytaliam venivit. Hic Hister fluvius qui Danubius dicitur, hister/a/um nomen gentile dictum ab Histria, quod est nomen regionis, unde hic histrix/cis, animal spinosum, quia in illa terra abundet. Hostio-is-vi-tum, id est equo/as, inde hoc hostimentum, id est equamentum, hoc hostorium, lignum cum quo starius equatur quod vulgo dicitur larasiera.
Item hic et hec hostis, a quo dicitur hoc hostium quia hostem moratur, hic hostiarius et hec hostiaria, inde hic et hec hospes/tis, quasi hostium petens. 34. Hospitus/a/um, illo tamen nomine non utimur nisi in duabus vocibus, scilicet hospita et hinospita, hospitor-aris, hoc hospitale-lis, hic hospitalarius, hec hospitalaria, hoc hospitium, et licet ab illo verbo multa alia deriventur,
|
|