QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de donis perficientibus in utraque vita: et 1. De dono sapientiae;
2. De dono intellectus; 3. De dono scientiae; 4. De dono consilii.
ARTICULUS 1
Utrum sapientia sit donum
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod sapientia non sit donum. Sapientia enim in littera dicitur
cognitio divinorum. Hoc autem videtur esse fidei, cuius obiectum est veritas
prima. Cum ergo fides non sit donum, sed virtus, videtur quod nec sapientia.
2. Praeterea, in littera dicitur, quod sapientia est cultus Dei: et sumitur de
Iob 28, secundum aliam translationem. Sed latria, quae cultus dicitur, est
virtus, et non donum. Ergo sapientia non est donum.
3. Praeterea, nullum donum habetur per acquisitionem. Sed sapientia habetur
per acquisitionem: quia Philosophus philosophiam primam sapientiam nominat,
quae per doctrinam habetur. Ergo sapientia non est donum.
SED CONTRA, Isai. 11 computatur inter alia dona.
Praeterea, dona ponuntur virtutibus altiora. Sed inter omnes habitus videtur
sapientia nobilissimum, maxime eorum quae ad cognitionem pertinent, ut
Philosophus dicit in 10 Ethic. Ergo sapientia maxime debet dici donum.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod sapientia non sit tantum de divinis. Quia, sicut dicit
Philosophus in 1 Metaph., oportet sapientem certissimum esse de omnibus.
Ergo non est de divinis tantum.
2. Praeterea, ad sapientem pertinet determinare medium in virtutibus moralibus,
ut patet per definitionem Philosophi in 2 Eth. de virtute. Sed divina non
sunt operabilia a nobis. Ergo cum medium virtutis moralis sit de operabilibus a
nobis, videtur quod non sit sapientia tantum de divinis.
3. Praeterea, sapientia videtur esse circa illa quorum est ars mechanica;
1 Corinth. 3, 10: «Ut sapiens architectus fundamentum posui». Ergo non est
tantum de divinis.
|
|