Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 36


5. Generales autem quasdam edoceantur velim formulas,
ut citius et firmius pariter ad id quod ex his regulis cupimus
perveniant: cuius generis est, ut eorum verborum, quae activa
nominantur, a neutris differentiam in eo pernoscant, quod
neutrorum passiva neque in prima neque in secunda persona
loquente homine fieri possunt. Neque enim recte dixerit
quispiam Ego aror, tu araris. Similiter ut activorum notent
ordinem, quorum cum sex species esse dicantur, prima suppositum
et appositum tantum habet, reliquae ultra appositum
in accusandi casu alios excepto primo eo quo stant ordine
casus tolerant. Passivorum brevissima est doctrina, in
quibus omnibus nihil aliud fieri opus est, nisi ut appositum
et suppositum mutatis casibus convertantur. Quid de neutris?
quam compendiosa praeceptio: nam eodem ferme quo
activa ordine se habent et constructione nisi quod accusandi
casum non habent quem in apposito activis tribuimus;
nam quae transitiva neutra dicuntur licet accusativum
habeant, non tamen ut activa duo eiusdem conditionis verba
postulant. Deponentia neutrorum formulam sequuntur.
Pauca proposuimus exempla, quo facilius mens nostra intelligeretur.
 
6. Erit autem illud perquam utile ut in his regularum
declamationibus consuescant ornate componere, ut exempli
causa oratio plerumque verbo claudatur, et quicquid ab illo
pendet anteponatur quam id a quo dependet; facilius enim
postea ad stili elegantiam perducuntur. Illud iam superfluum
est admonere, cum doctum praeceptorem supposuerimus, ut
castigatos habeant libros: nam in eo, de quo supra mentionem
feci, patris compendio multi multa addere voluerunt,
qui dum periti stultis reperiri quaerunt, stulti peritis sunt
inventi. Quod ne magis detrahendi quam veritatis studio
adducti dicere videamur, duo in eo genere exempla proponemus.
Vides enim in ea comparativorum regula, quae docet
nominibus adiectivis secundae declinationis a genitivo
addita -or fieri comparativum, exceptis quae habent vocalem

Torna all'inizio