Persii, claruerunt, sed Cornutum Nero misit in exilium. Terremotus Rome et in Asia
fuerunt magni. Fulmen cecidit ante mensam Neronis. Eiusque temporibus Clodoveus
Remis angelo de celis oleum deferente baptizatus est. Processus autem et Martinianus,
Nazarius et Celsus martyrio coronati sunt.
Anno Domini LXXII. post mortem Neronis Galba in Yberia, Otto Rome, Vitellus in
Germania, Vespasianus in Palestina electi sunt ad imperium. Nero namque contra Iudeos
Vespasianum miserat. Sed Galba VII° mense capite truncatur, Otto levi prelio victus seipsum
occidit, Vitellius a ducibus Vespasiani occiditur. Itaque Vespasianus, exercitum filio Tyto conmendans,
Romam venit et confirmatus regnavit annis VIIII et men[sibus] XI, d[iebus] XXII.
Qui moderatissime rexit imperium. Erat enim iustus, largus, lenis, patiens, inmemor offensarum.
Ecclesia que Iherosolimis congregata fuerat responso accepto transivit ad castrum Pellam
nomine trans Iordanem. Ablatis inde iustis viris Tytus anno II. imperii patris Iudeam et
Iherusalem diebus azimorum subvertit. Diebus merito, quibus Dominum occiderant, occiduntur,
alii gladio, alii fame usque adeo, quod matres filios comederent; alii vero
igne conbusti sunt, alii venumdati, alii captivati, usque ad decies centena milia. Hic est
igitur ille secundum prophetam aper de silva, qui devastavit eam. Fuerunt
autem a prima edificacione templi, que fuit sub Salomone, usque ad hanc ruinam anni MCII, alii
dicunt MLXXXVIIII; a secunda, que fuit sub Dario, DXC; a captivitate sub Antyocho
CCXXXVIII, a passione Domini XXXVIIII vel pocius quadraginta, super Ysaiam
legitur XLII. Hanc destructionem hec prodigia precesserunt: scilicet cometes
et stella similis gladio et inmensus fulgor repentinus in templo et voces dicentes: “Transmigremus
hinc”, et ianua ferreis vectibus munita sponte patefacta, currus et quadrigae et armatorum
cohortes in aere, et vitula in sacrificiis agnam enixa, et prophetia cuiusdam rustici clamantis
et nil aliud in ore habentis quam verba hec: “Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a
IIII ventis, vox super Iherusalem et templum, vox super sponsam et sponsum, et ve Israelitis et
divisio civium, quia pars templum, pars tenuit arcem, pars reliquam civitatem; unde Ysaias:
Vox populi de civitate, vox de templo. Post excidium urbis e diversis locis convenerunt in
unum apostoli ceterique discipuli, qui supererant, et elegerunt Symeonem vel Symonem,
Cleophe filium, Iacobo successorem. Temporibus Vespasiani Achaia, Lithia, Rodus,
Byzantium, Samos, Trachia et multae aliae regiones, quarum quedam libere, quedam
sub regibus degebant amicis, sub Romano rediguntur imperio. Capitolium incenditur,
quod reedificare incepit.
Anno Domini LXXXII. Tytus Vespasiani filius regnavit aput Romanos an[nis] II et
men[sibus] II; qui fuit Greca et Latina lingua disertissimus, facundus, pius, largus, dicens
|
1
5
10
15
20
25
30
|