Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 692


QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de gratia unionis: et circa hoc quaeruntur duo: 1. Utrum gratia
unionis sit aliqua gratia creata; 2. De comparatione istius gratiae ad alias
Christi gratias.
ARTICULUS 1
Utrum gratia unionis sit creata
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod gratia unionis non sit creata. Gratia enim creata, est gratia
habitualis. Sed habitus ordinatur ad operationem. Cum ergo unio in persona
non sit secundum operationem, sed secundum esse, videtur quod gratia unionis
non sit gratia creata.
2. Praeterea, quilibet nostrum Deo unitur per gratiam creatam. Si igitur gratia
unionis in Christo fuisset creata gratia, tunc non alio modo esset Deo unitus
quam nos; et sic sequeretur error Nestorii.
3. Praeterea, unio est humanitatis ad Divinitatem secundum corpus et animam.
Sed corpus non est susceptivum creatae gratiae. Ergo gratia unionis non est
aliqua gratia creata.
4. Praeterea, in his quae fiunt per miraculum, non requiritur aliqua dispositio
ex parte facti, sed totum est ex parte infinitae virtutis agentis: ita Deus potuit de
lapide sicut de aqua vinum facere. Sed unio humanitatis ad Divinitatem est
maxime miraculosa. Ergo non requiritur aliqua gratia creata quae disponat ad
hanc unionem.
5. Praeterea, inter personam et naturam non cadit aliquid accidens medium,
sicut nec inter materiam et formam: quia secundum formam substantialem et
materiam est esse substantiale, quo non est prius aliquid esse accidentale. Sed
unio humanae naturae est ad Deum sicut naturae ad personam. Ergo non cadit
aliquid medium. Sed gratia creata est accidens. Ergo gratia unionis non est
gratia creata.
6. SED CONTRA, Augustinus dicit, quod
quidquid convenit Filio Dei per naturam, convenit Filio hominis per gratiam.
Sed esse Deum convenit Filio Dei per naturam. Ergo non convenit Filio hominis
per gratiam: et haec est gratia unionis, quae non semper fuit: ergo est gratia
creata.
7. Praeterea, maior est unio in persona quam per fruitionem. Sed humana natura
non potest exaltari ad unionem fruitionis nisi per gratiam habitualem. Ergo
multo minus ad unionem in persona.

Torna all'inizio