5. AUGUST. ( enar. in ps.  XLIX, circa finem, tom.  
VIII).  Tanquam si nutrix . Non nutrix filios alienos, 
sed nutrix fovens filios suos. 
6. LANFR.  Memores enim . Ostendit quomodo animam, 
id est vitam suam, eis tradidit. 
7. AMBROS.  Quoniam cum accepissetis . Eorum  
laudem commemorat, ut illorum alacritatem suscitet.  
Quae erga se sunt commemorat, ut eos ad reverentiam 
adducat. 
8.  Vos enim imitatores.  Bene autem eos est adhortatus, 
commemorans illos, ut et ipsi sustineant. 
9. LANFRANCUS.  Usque in finem . Usque in finem  
quidam Judaei increduli erunt; tunc enim omnis 
Israel salvabitur. 
CAP. III.—1. LANFR.  Timotheum . Non in hac vice  
cum hac Epistola misit eum, sed priusquam hanc 
  |  
  |