Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 351


de ministris et servis, et de his quae supplent indigentiam
corporalem. Quod autem hae duae materia sint
connexae; et quod determinare de aedificii, et possessionibus
connecti debeat. tractatui, in quo determinatur
de ministris et servis, de levi parere potest. Nam possessiones,
domus, et numismata sunt organa gubernationis
domus: quilibet ergo servus est quoddam organum,
et quodlibet organum est quidam servus. Nam (secundum
Philosophum) organum est quidam inanimatus
servus: et servus est quoddam animatum organum. quia
ergo sic conveniunt organum, et servus; congrue hae duae
materiae connectuntur.
Quomodo distinguenda sunt organa gubernationis
domus, et qualiter ad invicem
comparantur.
Cap. II.

Philosophus primo Politicorum omnia organa gubernationis
domus ad bimembrem distinctionem reducit.
ait enim quaedam esse animata, ut servi: quaedam
inanimata, ut possessiones, numismata, indumenta, et
caetera supellectilia deservientia ad indigentiam vitae. Sicut
enim vidimus in aliis artibus, sic (secundum Philosophum)
circa gubernationem domus esse habet. In
aliis autem artibus est duplex organum, animatum, et
inanimatum, ut in arte gubernativa navium, tamquam
organum inanimatum. est gubernaculum sive remus: tanquam
animatum,est ibi prorarius sive remigator. Sic in
gubernatione domus, tanquam organa inanimata, sunt
ibi indumenta, lecti, possessiones, et numismata: tanquam
animata, sunt servi et ministri. Conveniunt ergo omnia
huiusmodi organa, quia quodlibet aliquo modo est quaedam
res possessa: differunt tamen, quia haec sunt animata,

Torna all'inizio