Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 127


nec comites haberet atque in summa confusione divisa esset. Sed quia Deum timeo, in morte cuiuslibet hominis me miscere formido. Malcus autem idem episcopus
neque in custodia fuit neque in aliqua afflictione; sed die qua causam dixit et addictus
est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum eius ductus est ibique prandidit
et honoratus est ab eo et nocte subito mortuus est". Ecce quantae humilitatis vir
iste fuit, qui, cum esset summus pontifex, se servum nominavit! Ecce quantae innocentiae,
qui nec in morte Langobardorum, qui utique et increduli erant et omnia
devastabant, se noluerit ammisceri!
30. Igitur sequenti estate mense Iulio levatus est Adaloaldus rex super
Langobardos apud Mediolanum in circo, in praesentia patris sui Agilulfi regis, adstantibus
legatis Teudeperti regis Francorum, et disponsata est eidem regio puero filia
regis Teudeperti, et firmata est pax perpetua cum Francis.
31. Eodem tempore Franci cum Saxonibus pugnantes, magna strages ab
utrisque partibus facta est. Apud Ticinum quoque in basilica beati Petri apostoli
Petrus cantor fulmine ictus est.
32. Sequenti denique mense Novembrio rex Agilulf pacem fecit cum Smaracdo
patricio in annum unum, accipiens a Romanis duodecim milia solidorum. Civitates
quoque Tusciae, hoc est Balneus Regis et Urbs Vetus, a Langobardis invasae
sunt. Tunc etiam mense Aprili et Maio apparuit in caelo stella quam cometem dicunt.
Dehinc Agilulf rex iterum fecit pacem cum Romanis tribus annis.
33. His diebus defuncto Severo patriarcha, ordinatur in loco eius Iohannes
abbas patriarcha in Aquileia vetere, cum consensu regis et Gisulfi ducis. In Gradus
quoque ordinatus est Romanis Candidianus antistis. Rursum mense Novembrio et
Decembrio stella cometis apparuit. Candidiano quoque defuncto, aput Gradus ordinatur
patriarcha Epiphanius, qui fuerat primicerius notariorum, ab episcopis qui erant
sub Romanis. Et ex illo tempore coeperunt duo esse patriarchae.

Torna all'inizio