Sed antequam ad Senam venisset, fortissimus dux Rudbertus Romam aggressus,
non per triennium ut Heinricus, sed sequenti die, qua venit, perfidam civitatem
armis cepit et papam ab obsidione liberavit et fere omnes Romane civitatis regiones
victor ferro flammaque possedit. Dehinc apud Lateranense palacium per multos
dies degens multa milia Romanorum vendidit ut Iudeos, quosdam vero captivos duxit
usque Calabriam; et tali pena digni erant multari, qui ad similitudinem Iudeorum
pastorem suum tradiderunt. Quid plura? Venerabilis papa una cum Roberto Salernum
usque pervenit, ibique per aliquod dies degens saluberrima monita populis impendebat.
Sed non longo post tempore infirmitate corporis correptus spiritum cęlo reddidit.
Ad cuius sepulchrum Deus multa milia miracula usque hodie operatur. Vere terque
quaterque beatus, qui meruit pro nomine Iesu contumelias pati. Et ille quidem cum
Petro regnat in celestibus; hic vero omnibus odiosus a nemine viventium, quamvis a
quibusdam gratia regis dicatur, et apostolicus habetur. Tamen sunt, qui gratia regis quedam
confingunt machinamenta, volentes domnum Gregorium infamare, sed non valentes.
Sunt enim, qui dicunt eum non iure fuisse apostolicum propter quedam decreta
Nicolai iunioris, quibus sub anathemate interdictum ferunt, ut nemo aspirare audeat
ad pontificatum Romanum nisi ex consensu regis eiusque filii. Quod falsissimum esse
omnibus modis declarabitur, quamvis, etsi verum esset, tamen nullius momenti esset.
Nam, etsi licet Romanis pontificibus rigorem canonum temperare pro necessitate temporum,
tamen non licet omnino destruere. Quid enim aliud esset nisi omnino christianam
legem destruere, decreta sanctorum Romanorum pontificum, qui sanguine suo
ecclesiam fundavere, infringere et sacrosancta IIII concilia, que ab hominibus velut
euangelia sunt veneranda, irrita facere? Sed bonę memorię domnum Nicolaum ab hac
liberemus infamia et testibus idoneis eum talia non dictasse demonstremus. Veniat
Guibertus testis idoneus, a quo cesar inperialem accepit coronam, et falsa locutos eos
convincat. Si enim verum est secundum decreta Nicolai, ut non apostolicus habeatur,
qui non ex consensu regis...Romanum electum esse pontificem, et Alexandrum
absque eius voluntate Romanę sedi intronizatum, restat eundem non apostolicum,
sed excommunicatum. Quodsi excommunicatus et ab ecclesia Dei sequestratus,
Guiberto quid contulit, dum eum sacraret episcopum? Benedictionem, quam non
habuit, dare non potuit; ergo maledictionem, quam habebat, donavit. Igitur, si maledictus,
quomodo papa? Sed hoc falsum est. Guibertus enim iure episcopalem accepit
benedictionem, et Alexander papa, qui contra voluntatem regis Romanum adeptus
est pontificatum, teste Guiberto apostolicus legaliter ordinatus est. Quod itidem
de cesare sentiendum est. Si enim hoc verum esset, quomodo homo magni consilii et
sollertis ingenii papę Alexandro per tot annos dedisset obedientiam? et quomodo a
Guiberto eius episcopo imperialem suscepisset coronam? Accedat et tercius testis
Ugo Candidus cardinalis Romanus et probet eos esse mentitos. Quomodo enim in
ipso die sepulture prefati papę Gregorium elegisset? Si enim decreta vera sunt, ergo
excommunicatus est. Quodsi excommunicatus, et infamis. Si vero infamis, quomodo
apud Brixianorium, civibus Romanis nolentibus, solus Ugo Guibertum papam potuit eligere?
Falsa sunt autem hęc et puerorum ludo similia, quamvis venerabilem Gregorium
in ordinatione sua consensum regis habuisse nulli dubium est; nam Vercellensis episcopus
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|