Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 164

libro V


13. (1) DE REPETITIONE SEX VITIORUM COMPOSITIONIS.
(2) Vitia compositionis sex a Tulio assignantur. Primum est vocalium crebra concursio, ut: 'Mala aula amat crimen'. (3) Secundum est nimia eiusdem littere assiduitas, ut: 'Sosias in solario soleas sarcit suas'. (4) Tertium est nimia eiusdem assiduitas dictionis, hoc modo: 'Cuius rationis ratio non extat, ei rationi non est ratio fidem habere'. (5) Quartum est similiter cadentium verborum ultra quam deceat consimilis terminatio, ut: 'Flentes, plorantes, lacrimantes, obtestantes'. (6) Quintum est verborum traiectio inconcinna, ut: 'Nullus mulier est vir'. (7) Sextum est longa verborum continuatio, quod sepe in autoribus invenitur. (8) Magistri etiam addunt quod si dictio desinit in 'm' raro sequens dictio incipiat a vocali, quia posset metacismus incidere, ut: 'Animam anxiam amo'. (9) Sillaba quoque in qua prima pars desinit minus apte inchoat subsequentem, ut: 'Error Romuli'. (10) Vitanda est insuper stridens et rixosa coniunctio literarum, quam precipue faciunt 'r', 's', 'x', ut: 'Errat rusticus', 'Ars studiorum', 'Rex Xenophon'. (11) Si ergo desinit pars precedens in 'r' vel 's' vel 'x' cavendum est quantum possumus ne sequens dictio incipiat ab eadem.

Torna all'inizio