De statuto contra cursales atque pirratas.
Viros cursales quos indomita parturit Sclavonia, longobardos
et orridos cappelletos, omnesque qui maria
sulcant, eorumque singulos receptores, et illos qui cum eis
negotiari presumunt, detestabilis iudicamus infamie nota
signari.
De statuto contra lenones et rufianos.
Licet lenones et rofiani sint ipso iure infames, adhuc
tamen sancimus ut ultima infamia prenotentur, quia dum
custodire volunt extrema pudoris pudoroso debent
ludibrio pudorari.
De statuto contra meretricem que scienter cum leproso
coivit.
Meretrix vel focaria que scienter coierit cum leproso
protinus conburatur, ne de conrumpcione suscepta conrumpat
incautos.
Notula qua doctrina datur quomodo petitiones imperatori
et regibus porriguntur.
Forma conponendi petitiones que imperatori et regibus
porriguntur sumi possunt de forma peticionum summi
pontificis per industriam providi oratoris. Nam ubi dicitur
vestre significat sanctitati, dicatur imperiali vel regali maiestati,
vel celsitudini seu clementie.
Ab imperatore siquidem et regibus petuntur secularia
officia, beneficia temporalia, feuda, privilegia, confirmaciones,
restitucio in integrum, renovacio privilegiorum, auctoritas
audiendi de appellacionibus, faciendi tabelliones, emancipandi,
legittimandi, manumittendi, dandi tutores et curatores,
decollandi homicidas, suspendendi et puniendi falsarios
et latrones.
Item petitur licencia colligendi arenam auream, fodendi
minerías, cudendi monetas, recipiendi tributum seu vectigal,
et recipiendi pedagium de omnibus que portantur et
vehuntur in forum.
Item petuntur viatica dominia navigandi et faciendi
aque ductum.
Item petuntur securitates, restitucio gratie, remissio
pene, tutela, et libertas.
|
|