orationis ueniret, a prephato Crescentio et a Romanis capitur tenetur et, licet inuitus, papa
tamen infelix ordinatur Romanus. Quod audiens rex mente efferus Romam ueniens, ipsum
Crescentium diu obsessum cepit et capite truncauit, ipsum pontificem cecauit ceterisque
membris debilitauit et ad dedecus et ignominiam sacerdotalis ordinis per plateas Leonine
ciuitatis circumduci iussit. Sed antequam XXX dies implerentur anima et corpore res
impius mortuus est anno dominice incarnationis M. primo indictione XIV. Hic autem
tertius Otto imperator anno superiori obsederat Beneuentum in anno scilicet in anno uidelicet
incarnationis MJ indictione XIV et acriter ipsam ciuitatem expugnans ui ceperat. Eo
itaque mortuo frater eius Henricus maioris imperatoris Ottonis nepos fit rex, quique
regnauit annis XXV. Cuius imperii anno secundo Sarraceni Campaniam ingressi Capuam
obsederunt.
Anno dominice incarnationis MXJ indictione XIIII fames ualita Italiam optinuit. Quo
tempore Mel catipanus cum Normanis Apuliam expugnabat.
Anno dominice incarnationis MXIJ. indictione XV Siluester papa defunctus est et
|
|