Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 315


ipsa enim locutio turpem facit in nobis memoriam delectabilium
illicitorum: qua facta, augetur concupiscentia
circa illa: concupiscentia vero augmenta facilius inclinamur
ad ipsa: propter quod bene dictum est, quod corrumpunt
bonos mores colloquia prava. cohibendi ergo
et corrigendi sunt iuvenes, ne loquantur lasciva. Secundo
sunt cohibendi et corrigendi; ne loquantur lasciva. Nam
(ut superus diximus) iuvenes sunt de facili mentitivi:
cum ergo consuetudi sit quasi altera natura, ex quo iuvenilis
aetas inclinat eos ad dicendum falsum et mendacium,
quod secundum Philosophum 4. Ethicor. est per se pravum
et fugiendum, per debitas monitiones et correptiones
inducendi sunt ut reliquentes mendacium adhaereant
veritati, quae secundum Philosophum in eodem 4. Ethic.
est per se bona et laudabilis. Tertio cohibendi sunt, ne
absque praemeditatione loquantur. Nam iuvenes sunt inexperti,
et pauca cognoverunt: quia ergo pauca cognoscunt,
ad pauca respicientes enunciant facile, idest enunciant cito
et debiliter, quare monendi sunt, ne statim ad interrogata
respondeant. licet enim nullus repente fiat summus,
et iuvenes non statim possint esse perfecti et prudentes;
tamen si assuefiant, ut praemeditati respondeant, et ut praecogitent
in sermonibus proferendis, per successionem temporis
disponentur ut proferant sermones irreprehensibiles.
Viso qualiter paedagogi et doctores iuvenum debent eos
instruere quomodo se habeant ad loquelam. Restat videre,
quomodo sunt instruendi, ut se habeant circa visum.
In visione autem iuvenum duplex cautela est adhibenda.
Primo quantum ad visibilia. Secundo quantum ad modum
videndi. Quantum ad visibilia quidem, quia sicut non decet
eos turpia sequi: sic indecens est eos turpia videre. Ratio
autem eius assignatur a Philosopho 7. Polit. ubi ait, quod
omnia prima amamus magis. propter quod oportet ab
ipsis iuvenibus extranea facere quaecunque sunt turpia, et
quaecunque infectionem habent: quia quae primo aspiciuntur,

Torna all'inizio