Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo III

Pag. 38


In eodem monte Syon in angulo archis. ubi solebat esse turris respiciens
vallem Josaphat. est locus. in quo. dum apostoli. postquam migravit
virgo Maria et super feretrum fuisset posita. ut in vallem Josaphat
ipsam deportarent. Johannes evangelista portabat palmam ante feretrum et
ceteri apostoli alii Virginem beatam portabant. alii cantabant: quod audientes
Judei omnes convenerunt volentes apostolos impedire. et summus eorum
sacerdos posuit manum suam ad feretrum et statim ibidem manus aruit: illum
locum ego vidi et placuit multum mihi. Sic Domnus noster Jhesus Cristi fecerat miracula inter Saracenos et fideles. ut ipsi converterentur ad fidem.
In eodem monte Syon. descendendo modicum usque vallem Josaphat.
modicum inferius a loco. ubi aruit manus Judei sacerdotis. est una
vallis parvissima ad modum unius fovee. etiam ubi fuit ecclesia. sed
vestigia nunc non apparent.
Ille est locus. ubi Petrus propter ternam negacionem flevit amare et
non solum illa hora. sed multo tempore. quia quocies ibat Jherusalem
ad visitandum Virginem gloriosam. primo plorabat et flebat ibi. et
postea ascendebat ad Matrem nostram. Prope montem Syon veniendo de
Syon usque castrum soldani. quod est a modico tempore edificatum. est
ecclesia Beati Jacobi majoris uterini fratris beati Johannis evangeliste. et in
illo loco ab Herode Agrippa fuit decollatus. et ego vidi locum et sepissime
visitavi. Et illa ecclesia est pulcra et magna. et habitant ibi calogeri Armeni.
veri cristiani: ego vidi ibi archiepiscopum Armeniorum et visitavi eum.
Considerate ergo christiani et qui sub vexillo crucis vos dicitis militare.
qualia venerabilia loca sunt. isto dirigite gressus vestros ad ipsam devotissime visitanda. si Dominum queritis. ibi invenientis. si advocatum desideratis.
Dei genitricem percipietis. si testes veraces. apostolos et Cristi discipulos
reperietis: pergite. pergite. o cristiani. et tam venerabilia loca visitate in
vita. Cristum querite. ut in monte digni efficiamini ipsum invenire. ibi peccata
purgabitis. loca sancta visitabitis et. dum repatriabitis. semper gaudebitis.
Dicto de monte Syon. ubi sunt tanta devota loca et memorabilia. nunc
procedamus ad vallem. in qua sunt eciam plura notabilia loca devota.

Torna all'inizio