Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 416


ARTICULUS 3
Utrum homo in statu primo
habuisset tantum de gratia quantum habuit post peccatum
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod in primo statu homo non tantum de gratia habuisset quantum
post peccatum. Ut enim Philosophus dicit, ridiculum est temperantiam
et fortitudinem in diis ponere, cum in eis passiones innatae et illatae
non sint, circa quas fortitudo et temperantia medium communicant. Sed in
primo statu Adam huiusmodi passionibus caruisset. Ergo et per consequens his
virtutibus, quas tamen homo post peccatum habuit gratuitas. Non ergo tot gratias
homo ante peccatum habuisset, sicut post habuit.
2. Praeterea, perseverantia quaedam virtus est, quam multi post peccati statum
habent. Haec autem Adae defuit, ut eius casus ostendit. Non igitur tot virtutes
habuit quot homines in peccato nati habent; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, plus indigenti Deus plus tribuit: quia misericordia miseriam
intuetur, ut dicit Bernardus. Sed homo plus indiget gratiae auxilio
post peccatum quam ante, cum magis in naturalibus infirmetur. Ergo plus de
gratia post peccatum homini confertur quam ante contulisset.
4. Praeterea, Deus cum sit summe bonus, ut Augustinus dicit,
mala esse non permitteret, nisi esset adeo potens ut ex malis bonum eliceret.
Sed non ostenderetur perfecte divina bonitas, nisi bonum quod ex malo Deus
elicit, excederet illud bonum quod per malum privatur. Ergo bonum hominis,
quod ex peccato eius Deus elicit, excedit illud bonum quod ante peccatum erat,
et est postmodum per peccatum privatum; et sic maior est gratia post peccatum
quam ante.
5. Praeterea, tota plenitudo gratiae humani generis ex virtute incarnationis et
passionis Christi procedit; unde dicitur Ioan. 1, 16: «De plenitudine eius omnes
accepimus». Sed si Adam non peccasset, Christus non fuisset incarnatus, ut
quidam dicunt; vel saltem non fuisset passus, ut omnes dicunt. Ergo non tanta
plenitudo gratiae fuisset in humano genere ante peccatum, sicut post.
SED CONTRA, Matth. 25, 15: «Dedit... unicuique secundum propriam virtutem»;
et exponitur in Glossa de collatione gratiarum. Virtus autem hominum naturalis,
maior erat ante peccatum quam post. Ergo et plus de gratia consecuti fuissent
ante peccatum quam post.
Praeterea, nullus ex peccato reportat commodum. Sed si homo post peccatum
maiorem gratiam haberet quam ante, commodum ex malo reportaret. Ergo etc.

Torna all'inizio