Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 59


suum Iesum. Et rursus: Vobis primum suscitauit deus filium suum,
misit eum benedicentem uobis.
Et Pauli testimonium Lucas in eodem
canonico sic ponit libro: Continuo inquit in synagogis praedicabat
Iesum, quoniam hic est filius dei.
Et paulo post: Saulus autem
conualescebat et confundebat iudaeos, qui habitabant Damasci,
adfirmans, quoniam hic est Christus.

II 9 (I 35) Quaeri ergo potest, qualiter intellegi conueniat, quia
Lucas pro magno adserit Paulum adfirmasse: Hic est Christus, cum
multi alii unctionis oleo uncti Christi plerumque dicti leguntur, nisi
quia alii nuncupatiui Christi, hic autemquem Paulus adfirmat,
naturaliter uerus est Christus filius dei, alii puri homines in iniquitatibus
et concepti et nati, Christi a crismate sunt uocati. Hic
autem,quem praedicat Paulus, de spiritu sancto et Maria gloriosa
uirgine et conceptus et natus, Christus essentialiter in utero est
formatus, numquam non fuit Christus, quoniam unctus prae
participibus suis de spiritu sancto, in ipso procul dubio conceptu
uirginalis uteri deus essentialiter factus est Christus. Verbum quippe
caro factum est et habitauit in nobis,
hoc est in Christo, cuius nos
membra sumus. Et ideo in nobis, quia in Christo, qui formam
dignatus est suscipere serui, quoniam in ipso conplacuit omnem
plenitudinem diuinitatis habitare corporaliter. In nullo profecto
alio nuncupatiuo Christo omnem plenitudinem inhabitasse legitur
diuinitatis. Sed nec de nullo horum scriptum inspicitur: Verbum
caro factum est et habitauit in nobis.
Hunc uerum Christum deum
Paulus disputans cum iudaeis adfirmans quoniam hic est Christus.
Cui in epistola sua Petrus licet aliis uerbis, non dispari tamen sensu
concordat apostolus, Christo autem inquiens in carne passo, hoc est
Christo deo in carne, non cum carne passo, nec carni conpasso.
Deus enim Christus extra passionem est. Nam crucifixus, mortuus
et sepultus Christus legitur iuxta Pauli uocem secundum scripturas,
sed in carne tantummodo. Cum carne autem Christus deus nec
crucifixus nec mortuus creditur nec sepultus. Nam inpassibilis in

Torna all'inizio