Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 40


CAPITULUM I. PRIMAE PARTIS. DE ORDINE MEDICANDI
In ordine medicandi causas morborum prius perfecte determinantes oportet incipere, quid prius tam circa diaetam quam circa medicinam, quid posterius et quid in medio in omni morborum genere sit fiendum, et hoc per nostrae artis, sicut statim faciam, regulas invenire. Atque maxime proficit cognitio quattuor temporum morbi, sicut Galienus in libro
De crisi, Constantinus in libro Febrium et alii auctores cognoverunt. Tempora morbi medicandi in omnibus sunt diversa. Verbi gratia aliter est medicandum in principiis febrium de humore et aliter in principiis apostematum, quia hic multum apponimus repercussiva, in febribus vero numquam. Item nec in omnibus principiis febrium medicamur uno modo, immo in quibusdam purgamus a principio propter malitiam aegritudinis et eius aestuositatem, quia patiens non posset statum aegritudinis exspectare, ut in causon quandoque et hemitritaeo tripertito. Nonnumquam vero purgationem differimus post digestionem ex imperfecta morbi determinatione. Unde regula est in acutis, si non sint adeo
malitiosae, ut dictum est, quod [89vb] septimum diem nec ante digestionem materiei nec in die critico est purgandum, et quanto plus remittitur acumen, plus differtur purgatio, ut in febribus quae sunt de frigido humore. Et haec regula sumpta est a natura, quia artificialia et voluntaria bene facta sequi possunt. Debent supenaturalia iudicari, et nos iudicamus naturam in aegritudine velocis motus et citi finis citam facere purgationem.
Est enim certificatio purgatio quaedam superfluitatum, quare nos in acuta velocis motus sicut natura, cum digestionem iudicamus, debemus accelerare purgationem, leniter tamen; et raro ante naturalem purgationem debemus dare artificialem. In prolixis plus deferimus, quia tardiva fit digestio, et exspectamus debili solutivo, quia forte confundit naturam et extrahit humiditatem corpori opportunam. Sic in aliis temporibus morbi distinguendum et in diversis, diversimode medicandum est, in omni genere morborum secundum quod illi morbo fuerit opportunum. Ego vero longitudini parcens determinabo hoc in tribus rebus tantum, quae maxime pauperibus scholaribus et medicis omnibus sunt opportunae, quia in his est fere tota difficultas et lucrum ipsorum, scilicet in febribus putridis et maxime in acutis, apostematibus et solutivis; et cum mihi tempus ex otio dabitur et secunda fortuna successerit, idem in aliis morborum generibus determinabo. Nota: ad inveniendum rectum ordinem medicandi non solum in his tribus,

Torna all'inizio