Salimbene de Adam: Cronica

Pag 868


in monasterio illo haberet. Item centum libras imperialium
dedit matrici ecclesie de Parma, que est Beate Virginis Gloriose,
pro una bona campana ad honorem eius fienda, que facta fuit
bona et optima et sonora. Item fratribus Predicatoribus de
Parma dedit ducentas imperialium libras pro eorum ecclesia
construenda, quam post reditum Babilonice captivitatis edificant,
id est postquam cum Parmensibus reconciliati sunt post mortem
domine Haline, cuius occasione de Parma recesserant et extra
Parmam steterant multis annis.
De morte Petri Aragonie regis et de probitatibus eius.
De morte Petri regis Aragonie. Item millesimo supraposito,
in vigilia beati Martini, Petrus rex Aragonie morte propria ultimum
diem clausit, quem guardianus fratrum Minorum in confessione
audivit, et in Villa Nova in loco fratrum Minorum fuit
sepultus. Et missi fuerunt nuntii ad papam Honorium quartum
pro concordia facienda inter filios Petri Arágonum et filios regis
Francie, qui consanguinei esse dicuntur. Et dux Austerich de
ista concordia se intromittebat, eo quod sororem Petri Arágonum
haberet uxorem.
De commendatione Petri Aragonie regis, que in exemplo supposito
demonstratur. Iste Petrus rex Aragonie fuit homo magnifici
cordis
et fortis armatus et doctus ad bellum. Nam homo fuit
magne audatie et multa presumpsit, ut patet in negotio regni
Sicilie, quod contra regem Karolum et papam Martinum ausus
fuit invadere. Patet etiam hoc ipsum in alio exemplo, isto videlicet
quod subicimus. In confinibus Provincie et Hispanie mons
altissimus eminet, qui ab illis qui partes illas inhabitant mons
Canigosus appellatur, quem nos montem Caliginosum possumus
appellare. Hic mons navigantibus per mare, cum veniunt, primus
apparet, cum vero recedunt, ultima terra est, post quam aliquam
videre non possunt. In isto monte nunquam habitavit homo, nec
filius hominis super eum ausus fuit ascendere, propter eius nimiam
altitudinem et propter dificultatem itineris et laboris. Circa radices

Torna all'inizio