Salimbene de Adam: Cronica

Pag 866


de Palude, qui habitant Parme extra portam Sancti Benedicti,
voluit emere locum eorum cum toto territorio quod ibi
habebant, ut dixit michi, et dare eis mille libras imperialium, ut
habitaret ibi estivo tempore vel quandocumque sibi placeret. Sed
quia ducentas libras imperialium volebant adhuc plus quam ille
dare vellet, dimissa est venditio et emptio supradicta, quia qui
vehementer emungit elicit sanguinem, ut dicitur in Prover. XXX.
Item iuxta Gainacum emit magnas possessiones, scilicet totam
villam Sençanesii, que condam fuit domini Thomasii Hugonis de
Armario et postea Antonini de Buxolis, a quo emit eam, et dedit
eam fratribus ultramontanis qui sunt de Ordine Carturiensium
et assimilantur fratribus Predicatoribus quantum ad habitum
nigrum, ut vidi oculis meis, quia ad ecclesiam fratrum Minorum
venerunt in festo Assumptionis beate Virginis ad audiendum
missam. Venerant enim Parmam, ut intrarent in corporalem possessionem
sibi donatam.
Quod dominus Rolandus Taberna religiosis de Parma semper durus fuit et
rusticus.
Et nota quod dominus Rolandus Taberna, de quo supra diximus,
religiosis de Parma semper durus fuit et rusticus et nunquam
familiaris neque humanus et nichil eis neque in morte de
suo reliquit.
De Parmensibus, qui religiosis de Parma semper duri fuerunt et indevoti.
Et hanc proprietatem et maledictionem habent communiter
pro maiori parte omnes Parmenses, tam clerici quam laici, tam
viri quam mulieres, tam nobiles quam ignobiles, ut religiosis et
aliis servis Dei, tam suis quam extraneis, indevoti semper existant
et duri atque crudeles; quod pessimum signum ire Dei super
eos esse videtur, quia ad Timotheum Apostolus dicit: Qui suorum
et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli

Torna all'inizio