Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 874


ordo turbatus erat et quod Creator nature pateretur. Regula autem generalis
est ista, quod quando luna <quinta>decima est, [quod] ea existente
in occidente sol oritur. Ergo cum Dominus passus sit in hora nona vel
meridie, tunc luna erat sub terra, sed eclipsis solis naturalis non fit in nostro
hemisperio nisi luna sit super terram et interponatur inter solem et <terram>.
Volunt ergo Judei et inimici fidei dicere quod illa obscuratio solis fuit
naturalis, et ideo contradicunt Evangelio, quod Evangelium, Mt. 27, 45,
Lc. 23, 44, dicit quod fuerunt ille tenebre per tres horas. Accedat ergo
famula et confundat contradicentes domine et dicat astronomia quod
eclipsis solis naturalis nec potest esse per tres horas nec potest fieri in plenilunio,
nec esse potest ut ancilla audeat contradicere domine sue. Quomodo
ergo dicitur in Ecclesiastico 1, 2 « altitudinem celi et latitudinem terre
quis dimensus est? » , et Jeremias 31, 37: « si mensurari possunt celi sursum
et investigari fundamenta terre deorsum » , et cetera. Ergo videtur dicere
domina Scriptura quod altitudinem celi non possit aliquis mensurare nec
latitudinem terre. Sed nonne astronomia mensurat altitudinem celi, nonne
latitudinem terre? Nonne terra mensurata est et inventa est habere quattuor
et viginti milia miliarum? Preter alios modos intelligendi, scilicet per
viam astrolabii et eclipsis lune, iste est unus modus qui potest ab omnibus
intelligi de facili. Intellexi quod duo homines ad invicem condixerunt ut





360




365




370




375
Torna all'inizio