Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 126b


enim est vox mentis conceptus representans.
Sed significatum speciale est illud
per quod est significativa et representativa
mentis conceptus. Ergo significatum
speciale est illud per quod pars est
pars.
< 5-2-1 > Sed videtur quod significatum
<generale> sive modus significandi essentialis
generalis, quod idem est,
sit illud per quod pars est pars, quia hoc
nomen pars non est dependens. Per illud
ergo fit pars pars <per> quod habet dependentiam.
Sed modus significandi essentialis
generalis est illud per quod habet
dependentiam. Iste enim modus significandi
principium est inchoativum inclinandi
partem ad partem. Ergo modus significandi
essentialis generalis est id per
quod pars est pars.
< 5-2-2 > Argumentum. Item si significatum
speciale reponeret partem in parte,
ideo quecumque idem significatum haberent
essent eadem pars orationis, quod
falsum est, quia currit, cursus idem significatum
habent specialem, sed tamen sunt
diverse partes orationis. Ergo significatum
speciale non facit partem esse partem,
sed modus significandi essentialis
generalis.
 
< Solutio >
Solutio. Dicendum quod pars est pars per
suum modum essentialem generalem et

Torna all'inizio