esse quodammodo pueriles. In primo ergo libro ubi
universaliter tractabamus de moribus, non curavimus
speciale capitulum facere de moribus mulierum: sed
supposuimus coniecturandum esse de huiusmodi moribus
ex moribus puerorum. Verumtamen quia in hoc secundo
libro de regimine coniugium specialem requirit
tractatum, ut sciamus quo regimine regendae sint coniuges,
narrandum est sub compendio et succincte, quae sunt
laudabilia, et quae vituperabilia in ipsis foeminis. Est autem
primo laudabile in eis, quia ut plurimum contingit
foeminas verecundas esse. quod duplici de causa contingit.
Primo, ex appetitu laudis. Secundo, ex timiditate
cordis. Mulieres enim valde sunt appetitivae laudis. Nam
in omnibus quae sunt imperfecte tales, plus appetunt laudari,
quam perfecte possidentes illud. Clerici enim imperfecti,
et hebentes imperfectam scientiam, plus desiderant,
ut vocentur scientes, et ut habeant nomen quod
sint excellentes clerici, quam vere scientes. Nam qui vere
sciunt, in seipsis inveniunt unde gaudeant: ideo non
tantum curant de apparentia. Sed qui imperfecte cognoscunt,
quia non vident in seipsis scientiam unde gaudere
possint; quod non habent in rei veritiate, volunt habere in
hominum opinione. Quod ergo dictum est de scientia
perfecta et imperfecta, intelligendum est de bonitate completa
et incompleta. nam qui sunt perfecte boni, non sic
appetunt laudari et reputari boni, sicut alii. Habentes
enim perfectionem bonitatis, in seipsis inveniunt unde
gaudere possint: propter quod non multum curant gaudere
de hominum opinione. Quare cum mulieres communiter
non tanta bonitate polleant sicut viri; si aliqualem
bonitatem habeant, utputa si polleant aliquo bono
corporali, ut sint pulchrae et elegantes, vel si aliqua
alia bonitate participent; valde cupiunt laudari et commendati
in ea. quod totum contingit eis ex imperfectione
bonitatis. Nam bona corporis, ut elegantia, pulchritudo,
|
|